I Dictamina di Pietro da Prezza

date

author

Petrus de Pretio, 1229?-1269

title

PdP Epistola 15 (Constanter novimus, si noluimus occulere...)

bibliography

  • E. Müller, Peter von Prezza, ein Publizist der Zeit des Interregnums, Heidelberg 1913, pp. 135-136
  • Berlin, Staatsbibliothek Preußischer Kulturbesitz, lat. Fol. 188 (XIV sec.), c. 106r-v
  • Jena, Universitätsbibliothek, El. Phil. Q. 1 (XV sec.): c. 29r-v;
  • Leipzig, Universitätsbibliothek, 1268 (XV sec.): c. 69r

teibody

Constanter novimus, si nolimus occulere veritatem litteralem scienciam fuisse multis et innumeris gradariam ad virtutes nec potest non esse notorium apud aliquem sane mentis, quia eadem a fastibus honoris ad fasces honoris, ab ingratis fastidiis ad grata fastigia suos afferat possessores, de pauperibus divites, de rudibus eruditos et claros efficiens de obscuris. Cuius igitur nisi forte carentis prorsas acumine racionis prior intencio studiis desponsata postmodum in eorum fornacibus fornicetur? Cuius animus frequenter accensus ad studia demum in studiorum ignibus extinguatur et ipsum eorum calor restringeret honesto proposito delirantem, cuius industria pro minimo precio preciosas sibi non comparet incomparabiles sciencie margaritas? Hec quidem mee lingue lima tibi non mittitur oportuna, ut absterget a corde tuo rubiginem, quam eidem comperto procul dubio non inesse, sed ut eius officium non inutile reddat illud clarius expolitum. Ha, frater carissime, pro Deo studium non supendas, sed expendas in eo commode tempus tuum, in urente tua tibi, dum potes, thesauros sapiencie thesauriza et eius adipe; tuus animus inpinguetur, in fonte nascenti sepultus bibas, ne claudas ostium labiorum, queras in inora scienciam, ut in sciencia captes famam, in fama alios prevenias ad honorem, in honore divicias consequaris.

notes alpha

    notes int