Infandam sive plus nephandam tyrannidem, quam perfidia seva Parmensium in nos exercuit hiis diebus in archia nostri pectoris recondere nequeuntes, quin eius violencia silencium rumpat et reseret hostium labiorum, celsitudini vestre presenti programmate declaramus, quod, cum vir nobilis dominus marchio Parmenses illos, quos pridem ex campestri conflictu Martis equum iudicium vestro carceri relegavit, ad eiusdem erepcionis salutem faceret coherceri,
commune Parme seu consilio fatuo seu solo spiritu rabido seu concurrentibus hiis duobus, captivos omnes Parme repertos, tam eos, qui quondam pro suorum redempcione fuerant distributi quam ceteros pauperes et egenos, qui suis peccatis remanserant apud eos, more fecis invegete ac putredinis in sentina in quadam cavea sub palacio suo constructa velut porcos inclusit sperans eosdem suos multos quidem et strenuos viros aleviandos fore pro nobis tam vilibus et perpaucis, non pensato, quod unus ad mille non sufficit nec formice magnis elephantibus comparantur. Sicque quorundam suorum carnificum nos inmanibus manibus tradidit affligendos, quod cibo nobis potuque prohibitis cunctisque necessariis interdictis cum tenebris et clausura, cum fame ac eciam siti, cum naturalis calor in homine non reperiens, in quod agat, in ipsum actum convertat et reddad famelicum sitientem, ita nos crudeliter diucius affecerunt, quod extinctis ex toto quampluribus viventes sumus non modicum a formis hominum deformati. Ha Deus, quomodo possunt fieri homines taliter hominibus inhumani! Aspides in aspides ita non seviunt nec lupi lupos occidunt. Animalia bruta sequuntur quodammodo racionem, qua irracionabiliter racionabilia persequantur. Cum in eos denique orta suorum alleviacione inanis intencio frustraretur nosterque clamor, continuus fletus et stridor dentium, ploratus et ullulatus. Multus sic aera verberaret, ut audiret dominus compeditorum gemitus in excelsis et cum miseris misericordius ageretur, predictum commune benignum et pium predictis iniunxit tortoribus, quod in nos adhuc asperius desevirent, ut saltem ardente sui furoris fornace per hos utrum que restringerent cruciatus, qui panniculos nobis lectulos auferentes quosdam nostrum ab eis delectos seu dilectos cum vinculis in gulis et manibius affixis parieti taliter appenderunt, quod eos semper erectos stare crucis ad instar extensis brachiis oportebat. Alios autem tractim in altum ad trabem pedibus in tali suspendio detinebant, quod vix terra suis cervicibus tangebatur. Nonnullos etiam ymmo plures ita districte quibusdam cathenis gravibus alligaverunt, quod nullus erat ibidem motus seu inquieta quies. Universos demum ad tante famis rabiem deduxere, quod carnes canine, proh dolor, facte sunt nobis esca et utinam earundem tantis appetitibus copia suppetisset. Cetera vero tormentorum genera; quibus ab eis sumus diversimode lacerati, frigora, fetores, contumelias, timores, terrores et angustias infinitas lingue silencio preterimus, ne longa nimis tela de singulis texeretur. Ecce superba crudelitas et crudelis superbia! Ecce dure direque pene plus quam demones habeant in inferno, si tamen infernus est alius preter istum! Quid plura domine, quid plura, nos adhuc superstites facti sumus omnino mortui plus quam vivi, et utinam una morte cito decederemus, ne taliter cederemur. Heu miseri, cur anime non deserunt carnem nostram? Heu tristes, cur non dissolvimur, ut ab isto carcere solveremur? O prava mors, impia mors, maledicta mors, cur nos invitos in vita relinquis et flentes oculos claudere seva negas vivere volentes absorbes et obire volentes respuis, ut ita displiceas universis? In laberinthum quidem huiusmodi miseriarum intrusi acclamamus, o domine, vocibus lacrimosis ad vos confugimus, o portus fidelium salutaris. Ad vos spem nostram dirigimus. O singulare spiraculum vite nostre, quod per vestram virtutem et graciam nos ab inferis suscitetis. Accedat ex nostris martiriis pietas ad cor vestrum, educite filios
Israel ex Egipto redempcionem mittite servis vestris. Reddite, reddite pro fidelibus infideles secundum eundem numerum et equivalenciam personarum. Solebant enim Romani maiores et veteres summa cum industria suos, quoad poterant, incolumes parentibus et patrie conservare et vos, Romani maxime rector imperii, nos vestros de tanta miseria non revocabitis ad salutem? Tanto quidem instandus illud petimus, quanto vobis necessarium persentimus, tanto securius, quanto vobis honorificum reputamus et credimus firmiter exaudiri, cum per Dei graciam super hoc iam impedire non possit impotencia voluntatem.