Vehementis doloris instancia suggerente presentem cedulam calamus litteravit relaturam vestris sensibus, quod accidit hiis diebus. Credebam enim de maris medio me nuper ad litora pervenisse, ubi Parmam venerat meus genitor in carcere loco filii permansurus. Sed repente consurgens spiritus procellarum me subito reduxit ad pelagus et absorbuit in profundum. Sevit in meam perniciem rabiose fortune tyrannides et aspere febris accessio totaliter non recedens in me miserum crebrius recidivai, dum idem pater meus per fata voti sui proposito non perfecto duram et dyram egritudinem septem dierum passus, horresco referens, sicut Domino placuit, ad Dominum expiravit. Ex cuius obitu tantus mihi dolor exuberat, tantus ab oculis fletus emanat, tantus in animo luctus reluctatur, quod in me vita privatur invita, nec inmerito, si dum pater est pro filio mortuus, pro patre filius mereretur. Et cetera... Utinam, egregie domine, utinam fuissem mortuus, antequam cor meum tot et tantas angustias pateretur. Inter quas intollerabiles et amaras nullum mihi subest remedium preter unum, quod omni videlicet prosperitate nudatus et a iugo fortune liber, eius ictus et verbera de cetero non timebo. Furiat et feriat! Ecce signum positum ad sagittam, si nihil mihi reliquit nihilo carius, quid ultra per eam molestius inferetur? Vos autem et cetera...