De fide prudentia
et legalitate tua confisi te Magistrum omnium defensarum seu forestarum nostrarum
Principatus Terre Laboris
Aprutii
Capitinate
et Basilicate usque ad beneplacitum nostrum,
amotis ab officio ipso Roberto de Alterchia
et Roberto de Bosco Gileti Militibus familiaribus
et fidelibus nostris duximus statuendum, fidelitati tue mandantes firmiter et expresse quatenus
ad loca quelibet, in quibus infrascripte foreste seu defense consistunt, te personaliter conferens,
omnes et singulas defensas seu forestas ipsas eas videlicet, que per forestarios nostros pro parte
nostre Curie procurantur, facias diligenter et fideliter custodire per custodes ad ipsarum
custodiam deputatos. De aliis vero, que per barones vel quoscumque alios detinentur, inquiras
prout inferius denotatur. Cautum tamen esse te volumus quod custodes ipsi ad custodiam
defensarum seu forestarum ipsarum ydonei et sufficientes existant. Quo si forte ipsorum
aliqui insufficientes et minus ydonei fuerint, nomina et cognomina ipsorum et unde sunt
ac in quarum defensarum seu forestarum Custodia deputati sint, nec non et quare sunt
insufficientes, Celsitudini nostre sine mora et difficultate qualibet statim et distincte
per tuas licteras debeas intimare, de substitutione aliorum magistrorum ydoneorum et
sufficientium consilium debitum et oportunum remedium apponatur, de quo habebis celeriter
sub sigillo pendenti nostre Celsitudinis licteras responsales. Ita quod Magistratus tui
tempore non vastentur, set in statu debito salubriter conserventur, speratamque commodum
ex ipsarum proventibus cum indempnitate tamen et salubritate earum, iuxta statutum nostre
Curie tuo studio et diligentia consequamur. Quorum Custodum numerum datum velud sufficientem,
dudum Galeramo de Yriaco Regni
Sicilie
senescallo dilecto militi consiliario familiari et fideli
nostro per predictum Robertum de Altricxia
et Robertum de Bosco Giletti
precessores tuos quem
tibi scribimus inferius denotatum, nec non modum et quantitatem ipsorum custodum diligenter
advertas, et si numerum ipsum superfluum forte videris expenseque ipse non fuerint moderate,
provisione super hiis habita diligenti pro locorum et temporis qualitate superfluitatem ipsam
ut expensis inutilibus non gravemur, Celsitudini nostre per tuas licteras debeas intimare et
recipias similiter sub sigillo nostro pendenti nostras licteras responsales, nomina et cognomina
singulorum Custodum in defensis et forestis ipsis singulis statutorum et quantitatem expensarum
ipsarum excellentie nostre distincte et particulariter intimare procures, per licteras tuas et
quaternum unum sub sigillo tuo hec omnia plenarie continentem. Et actente caveas et sub sacramento
tuo tibi iniungimus ut tam licteras quam quaternum predictum, quam etiam nomina illorum forestariorum,
qui male se gesserint, sicut tibi superius est distinctum, infra mensem unum numerandum a die quo hec
omnia supradicta ad notitiam tuam pervenerint, nobis destinare procures. Insuper quia aliqui barones et
alii forte tenent aliquas alias de defensis seu forestis nostris, pretendentes quod defense seu foreste
ipse sunt de pertinenti is terrarum eis a nostra excellentia concessarum, volumus et mandamus quod diligenter
inquiras, si barones ipsi ratione pertinentiarum ipsarum occupaverunt in parte vel in totum aliquas defensarum
seu forestarum ipsarum, que non sint de pertinentiis dictarum terrarum, aut si forte forestarii nostri manus
eorum ad illicita extendentes ultra fines et terminos stabilitos, tempore quondam
Friderici Imperatoris, et
in forestis seu defensis aliquid occuparunt, sive de terris nostri demanii vel baronum ipsorum, et de
Inquisitione ipsa tres quaternos consimiles fieri facias, quorum unum presentie nostre, alium dicto senescallo
et tertium Magistris Rationalibus etc. destinabis tamen ad determinationem aliquam ipsius negotii seu
revocationem aliquam occasione dicte Inquisitionis nullo modo procedas, donec recipias exinde a nostra
celsitudine similiter sub sigillo nostro pendenti licteras responsales. Ceterum quia fidelium nostrorum
relatione didicimus, quod defense seu foresto ipse non sunt per earum limites et terminos debitos limitate,
tibi de cuius industria et fide confidimus, districte sub obtentu grafie nostre mandamus quatenus si predicti
fines et limites per prodictos precessores tuos terminati et limitati non sunt, tu de finibus et limitibus
ipsis de tempore videlicet quondam Imperatoris
Friderici, studiose fideliter et diligenter inquiras per ydoneos
sufficientes et fideles viros rei conscios, per quos de hiis fidelius et melius poteris informari, et inquisitionem
ipsam in quaternis quatuor consimilibus redigens, quorum uno penes te retento, alium Camere nostre, tertio dicto
Senescallo et quartum dictis Magistris Rationalibus, destinare procures. Tamen ad determinationem aliquam, nisi
habita primo responsione nostra sub sigillo nostro pendenti nullo modo procedas, defense autem seu foreste
predicte cum numero predictorum custodum dato per predictos precessores tuos sunt hec videlicet. In Iustitiariatu
Terre Laboris,
defensa Capue
cum foresterio equite uno et peditibus duobus, defensa Teani cum foresteriis
peditibus quatuor, defensa montis sancti de Suessa cum foresterio pedite,
defensa Yscle cum foresteriis peditibus
duobus. Defensa Gualdi
Neapolis
et Averse
cum foresteriis equitibus sex et peditibus sex, defensa Trium Montium
de Archis cum uno foresterio equite et peditibus duobus, et subscripte defense seu foreste alie, quarum custodum
numerum non distinxerunt precessores tui predicti, videlicet defensa Sore, defensa fundorum silva ducente et
defensa cagatie. Item in Iustitiariatu principatus et terre beneventane defensa More cum uno foresterio Equite et
subscripte defense seu foreste alie, quarum custodum numerum non dederunt precessores tui predicti, videlicet defensa
de lacubante. Item in Basilicata
defensa
Lacuspensilis cum quatuor foresteriis equitibus et quatuor peditibus una cum
castellano, defensa sancti Gervasii
cum quatuor foresteriis equitibus et quatuor peditibus una cum castellano, et
subscripte alie defense de quibus predicti precessores non expresserunt custodes, videlicet
nemus Petreguallo et
defensa Guasti in Bitalba. Item in
Capitinata
defensa Lucerie sarracenorum cum foresteriis equitibus quatuor,
defensa salparum cum uno foresterio equite, defensa orte et dordone cum tribus foresteriis equitibus, et subscripte
alie defense, de quibus precessores tui non expresserunt custodes videlicet, defensa Guardiole et defensa bivini,
nichilominus si scire poteris quod alie defense nostre sint quam que superius sunt destincte, que defense sint et
quibus locis ct quibus limitibus limitantur, et quis fecit defensas ipsas si Imperator quondam
Fridericus vel eius
nati aut aliqui Comites seu barones fecerint defensas ipsas, Celsitudini nostre predictis senescallo et predictis
Magistris Rationalibus significare procures. Et quia nolumus te in dicto servitio expensis propriis laborare placet
nobis ut donec in servitio ipso eris, retineas et habeas pro expensis tuis de pecunia proventuum predictarum
defensarum et forestarum, que erit per manus tuas. Mense quolibet uncias auri Quntuor ponderis generalis et pro
scribendis rationibus et quaternis pro servitiis et negotiis nostris dicti ufficii tui Notarium unum latinum
sufficientem ydoneum et fidelem tecum retinere et habero procures, cui expensas ad rationem de tareno auri uno
dicti ponderis per diem de predicta pecunia debeas exhibere, donec tecum in servitio ipso erit et Apodixam ydoneam
de hiis que dederis recipias ab eodem, forma vero statuti et capitula sunt hec videlicet, quod defensas et forestas
ipsas diligenter et fideliter facias custodiri et quod puplico inhibeas et facias inhiberi. Quod nullus in defensis
et forestis ipsis venari aut versari ad fortiam vel ingenium absque licentia nostra quoquomodo presumat. Item quod
nullus audeat incidere vel incidi facere in defensis et forestis ipsis sine licentia Curie ligna vel lignamina
viridia sive sicca. Item quod nullus audeat immittere in forestis et defensis ipsis animalia domita et indomita cum
Campanis vel sine Campanis sine licentia Curie pro sumendis pascuis vel glandibus seu qualibet alia occasione, et
si intercipi contigerit homines et animalia ipsa in forestis et defensis eisdem contra prohibitionem eandem exigatur
pro eis nomine pene pro qualibet vice quantitas pecunie infrascripte videlicet, pro quolibet bove vel vacca tarenus
auri unus, pro quolibet equo vel Iumento tareni auri duo, pro quolibet asino voi asipn. tareni auri duo, pro qualibet
ove vel capra grana anri duo, pro quolibet porco vel scrofa grana auri quatuor, pro quolibet bubalo vel bubala tarenus
auri unus, pro quolibet animali quod intercipietur in defensa cum Campana Tareni auri septem et medius, pro quolibet
homine vel muliere qui intercipietur in defensa ad colligendum glandes, tareni auri duo. Item quando aliquis intercipietur
in defensa venando capiatur et puniatur pro arbitro Curie, et si capi non poterit significetur Curie per te nomen et
cognomen ipsius. Item pro quolibet homine qui intercipietur in defensa incidendo ligna viridia, tareni auri septem et medius,
et si ligna sicca fuerint tareni auri tres et grana quindecim. In affidandis vero animalibus circa defensam non servatur certa
forma set sicut potes melius componere et concordare cum patronis volentibus affidari, iuxta qualitatem et quantitatem animalium
affidandorum pro curie melioratione componas. Item inhibeas expresse et facias puplice iniberi quod nullus cuiuscuraque
conditionis existat tribus mensibus anni, videlicet mense Aprilis, Madii et Iunii extra defensas et forestas predictas etiam
venari presumat ad capriolos cervallos et daynellos quandocumque vero aliquis invenietur ipso tempore contra prohibitionem
eandem venando si baro fuerit vel miles qualibet vice solvat Curie pro pena uncias auri XXIIII, si Burgensis uncias auri
sedecim, si villanus uncias auri octo, et si non poterit eas solvere arrestetur et detineatur in carcere per annum unum,
et si infra predictum trimestre tempus aliquis inveniatur vendere pelles caprioli celvalli et daynelli solvat Curie pro
pena unciam auri unam, nisi ostenderit venditorem a quo pellem ipsam emerit, tunc enim ille qui sibi vendiderit pellem
ipsam predictam unciam auri urlam solvere Curie teneatur et emptor liberabitur a pena predicta. Et licet foreste seu defense
alique de predicto Iustitiariatu Aprutii
in presentibus licteris minime distinguantur nec contineantur ibidem. Volumus et
mandamus quatenus, si scire poteris quod alique defense seu foreste fuerint in aliquibus terris et locis Iustitiariatus
predicti tempore quondam Friderici Imperatoris vel natorum eius, et quibus fuerunt limitibus limitate, et quis fecit defensas
easdem, Celsitudini nostre dictis Magistris Rationalibus et Senescallo per licteras tuas studeas intimare, ut eas faciamus
in Registris nostre Curie annotari.