Giustino Fortunato: Lagopesole e i castelli del Vulture

date

1279-04-19

title

Doc. 17 (Scriptum est eidem iustitiario etc. Quia intelleximus nuper quod domus palatii nostri...)

summary

Il giudice di Basilicata riceve ordine di verificare i lavori necessari al palazzo e all’acquedotto di Lagopesole, e di farli eseguire, non più tardi della fine di maggio, per l’arrivo del Re.

bibliography

  • Giustino Fortunato. Il castello di Lagopesole, Trani: Vecchi, 1902, pp. 185-186
  • Archivio di Stato in Napoli. Reg. Ang. 1278-79 H, n. 88, fol. 147 t.

teibody

Scriptum est eidem iustitiario etc.

Quia intelleximus nuper quod domus palatii nostri Lacuspensilis indigent reparari et beneplaciti nostri est quod reparatione necessaria reparentur. Instanter fidelitati tue firmiter et expresse precipimus quatenus statim receptis presentibus ad palatium ipsum te conferas, et domos ipsius in hiis in quibus indigent bene et decenter reparari, et aqueductus etiam per quos aqua derivatur ad fontem existentem penes ipsum palatium parari et aptari de lapidibus vivis incisis. Ita quod destrui vel devastari non possint facias sine mora de quacumque pecunia curie nostre, que sive de presenti generali subventione vel undecumque est vel erit per manus tuas, facta prius diligenti et legali extimatione de omnibus et singulis que, tam pro reparatione dictarum domorum, quam aptatura pred ictorum aqueductuum fuerint oportuna, et pro quanta quantitate pecunie fieri poterunt, super quo fieri facias duo puplica consimilia instrumenta continentia partes et loca singula in quibus domus ipse fuerint reparande, et pro qua quantitate tam reparatio ipsa quam aptatura prodictorum aqueductuum fieri poterunt, cum nominibus et cognominibus illorum per quos extimatio ipsa fiet particulariter et distincte, quorum udo tibi retento, aliud magistris rationalibus etc. mictas et nichilominus hec omnia celeriter et per seriem nobis et eisdem magistris rationalibus per licteras tuas studeas intimare, super cuius negotii expedictione celeri et instanti eam diligentiam adhibeas et adhiberi facias et statuas quod predicte domus reparatione aqueductus parate et aptate sint bene et studiose ad tardius per totum mensem madii proximo venientem. Ita quod in adventu nostro illuc qui erit in proximo, duce deo, hec omnia inveniamus parata aptata et reparata decenter et in domibus ipsis possimus comode et habiliter hospitari, tuque inde nostre celsitudini comendandus occurras. Molendinum etiam, et furnum que ibidem dudum per te fieri iussimus si nondum facta et completa sunt quod bono modo non credimus fieri et compleri facias celeriter et instanter de pecunia supradicta iuxta nostrarum continentiam licterarum tibi exinde directarum. Ita quod in predicto termino infallibiliter sint completa. Cantus existens quod predicta extimatio legalis sit et fidelis quia si legalis non fuerit eam non acceptabimus et totum id in quo ipsam puram et meram veritatem excesserit de tuo et illorum proprio qui ipsam fecerint exigi faciemus iuxta statutum in hiis per curiam nostram factum.

Datum apud Turrim sancti Herasmi XVIIII aprilis (VII Ind. 1279).

notes alpha

    notes int