Benigne recepimus licteras tuas quas nostre
celsitudini destinasti, et ipsarum intellecto tenore quia significasti per eas quod inter alia,
que continebantur in quodam mandato nostro tibi directo de reparandis domibus palatii nostri
Lacuspensilis,
mandabatur tibi ut molendinum et furnum, que ibidem per te fieri iniunximus,
si nondum facta fuissent et completa fieri et compleri faceres celeriter et instanter, iuxta
ipsarum nostrarum continentiam licterarum tibi exinde directarum, ita quod in certo termino
in eisdem licteris nostris contento infallibiliter essent completa, et tu asserens recepisse
per nostras licteras in mandatis de faciendo fieri uno fumo tantum in massaria Carite, et non
de faciendo seu construendo aliquo molendino, postea rescribi tibi per nos utrum ad alicuius
molendinorum reparationem que in Lacupensili
et pertinentiis eius sunt, utrum ad constructionem
alicuius molendini de novo faciendo procederes, tibi duximus taliter respondendum, quod placet
nobis et volumus, quod si in molendinis que sunt in
Lacupensili et pertinentiis eius machinari
poterant die quolibet frumenti salme sex, et aliqua reparatione indigent, ipsa incontinenti de
quacumque pecunia curie officii tui que undecumque est vel erit per manus tuas, et in ipsius
defectu de pecunia presentis generalis subventionis iurisdictionis tue, facias reparatione
necessaria reparare. Si vero molendina ipsa que reparari feceris non sufficerent ad molendum
predictam quantitatem sex salmarum frumenti fieri facias de novo de eadem pecunia in predicta
massaria carite unum vel duo molendina si expedierit, ita quod, tam in ipsis que reparare,
quam in aliis que de novo fieri feceris, predicte salme frumenti sex possint die quolibet
machinari, facta tam de molendinis que reparaveris quam de aliis que de novo fieri feceris,
si de novo aliqua molendina fieri feceris, legali et fideli exstimationem de omnibus, que
molendina que raparaveris et molendina que de novo fieri feceris indiguerint, per probos et
fideles viros expertos in talibus, ita quod curia nostra in aliquo non fraudetur, de qua
extimatione fieri facias duo puplica instrumenta, quorum unum tibi retineas, et aliud
magistris rationalibus etc. cautus quod extimatio ipsa legaliter et fideliter fiat,
quod si legalis et fidelis non fuerit reprobabitur, et totum id in quo ipsam puram et
meram veritatem excesserit de tuo et illorum proprio, qui eam fecerint, exigi faciemus,
iuxta statutum in his per curiam nostram factum, taliter super constructione furni et
reparandis molendinis et de novo faciendis, si de novo fieri oportuerit, procedas quod
in adventu nostro, qui erit in proximo, duce deo ad partes predictas ipsa inveniamus
reparata et totaliter percompleta.