Giustino Fortunato: Lagopesole e i castelli del Vulture

date

1279-07-10

title

Doc. 20 (Scriptum est eidem iustitiario Basilicate etc. Quia intelleximus quod...)

summary

Per il prossimo arrivo del re e della regina a Lagopesole si dà ordine affinché sieno restaurate le scuderie.

bibliography

  • Giustino Fortunato. Il castello di Lagopesole, Trani: Vecchi, 1902, pp. 190-191
  • Archivio di Stato in Napoli. Reg. Ang. 1278-79 H, n. 33, fol. 150 t.

teibody

Scriptum est eidem iustitiario (Basilicate) etc.

Quia intelleximus quod domus marescalle nostre et marescalle regine rarissime consortis nostre in Lacupensili indigent reparari, fidelitati tue firmiter et expresse precipimus, quatenus statim receptis presentibus domus ipsas hiis quibus indigent facias bene decenter et celeriter reparari, ita quod in adventu nostro, qui erit in brevi, illuc duce deo illas inveniamus totaliter reparatas de quacumque pecunia curie que est vel erit per manus tuas, et in defectu alterius fiscalis pecunie, de pecunia generalis subventionis iurisdictionis tue, et si aliqua lignamina vel alia de domibus ipsis extracta fuerint, de quibus diligenter inquiras, ea omnia per quoscumque detineantur, nisi forte in aliis fuerint operibus nostris immissa, ad domos ipsas reportari facias et in eis immicti, sicut fuerit oportunum.

Datum Melfie X iulii (VII indictionis) 1279.

notes alpha

    notes int