Sciat fidelitas tua quod nuncius tuus lator
presentium assignavit excellentie nostre pro parte tua die septimo presentis mensis madii
huius septime indictionis apud Turrim Sancti Herasmi
propre Capuam quaternura sub sigillo
tuo permissum continentem extimationem reparationis domorum palatii nostri Lacus pensilis
nec non et reparationem aqueductuum per quos aqua derivatur ad fontem existentem secus
palatium ipsum faciendam de lapidibus vivis incisis, factam per te ut scripsisti ad
mandatum nostrum proinde tibi missum, super que tibi taliter respondemus quod domus
ipsas omnibus et singulis in quibus necessario et utiliter indigent, instanter facias
reparari cum iustis necessariis et moderatis expensis faciendis de quocumque pecunia
curie nostre et in ipsius defectu de pecunia presentis generalis subvencionis iurisdictioni
tue imposita, que est vel erit per manus tuas, iuxta tenorem mandati nostri proinde tibi
missi ut possimus in eis, cum ad palatium ipsum feliciter deo duce veniemus habiliter
hospitari, ipsum vero aqueductum non de lapidibus vivis incisis seu fabricis murorum,
pro eo quod omnes expense in hiis faciende ad superfluam quantitatem iuxta extimationem
reparationis ipsius per te missam ascendunt, reparari volumus et aptari set acqueductum ipsum
expurgari et mundari facias sablone et aliis immunditiis et sordibus in eo existentibus ut
aequa libere ad fontem ipsum decurrat prout melius et cum minoribus expensis id fieri poterit
ut in hoc expensis ipsis superfluis non gravemur.