Scriptum est comiti camerario etc. Deducto nuper ad maiestatis nostre notitiam obitu quondam
Guidonis de Arsi militis, cui custodiam palatii nostri ac forestarum et
defensorum Lacuspensilis excellentia
nostra commiserat, ne in palatio forestis et defensis eisdem defectu custodie damnum aliquod irrogatur,
custodiam eorumdem palatii forestarum et defensarum tibi usque ad beneplacitum nostrum fiducialiter
duximus committendam, fidelitati tue districte precipiendo mandantes quatenus de cura et custodia
ipsorum palatii forestarum ac defensarum actente providens ipsam alicui probo viro, quem ad hoc
decreveris ydoneum loco tui committas, statuens apud eum pro dictarum forestarum et defensarum
custodia cautiori illum equitum et peditum numerum qui tibi ad id necessarius visus erit, quibus
de ipsorum stipendiis mandes et facias prout utile conspexeris de dictarum forestarum et defensarum
proventibus provideri. Tu autem nichilominus super hiis frequenter accurate provideas ne dampnum in eis
aliquod inferatur, statuens quod animalia massariarum aratiarum et marescallarum nostrarum pascua libere
sumere valeant in forestis et defensis predictis. Illud tamen exprimimus quod intentionis nostre non est ut
protextu presentium officio Iohannis Scoti militis regni
nostri Sicilie senescalli, alias consiliarii
familiaris et fidelis nostri, ad cuius officium predictarura forestarum et defensarum cura et custodia
pertinere dinoscitur, in aliquo derogetur.