Giustino Fortunato: Lagopesole e i castelli del Vulture

date

1294-05-01

title

Doc. 30 (Scriptum est eisdem secretis Apulie etc. Intellecto quod domus...)

summary

In occasione del prossimo arrivo del Re Carlo II a Lagopesole e a San Gervasio si danno ordini per i convenienti restauri a que’ palazzi.

bibliography

  • Giustino Fortunato. Il castello di Lagopesole, Trani: Vecchi, 1902, pp. 205-206
  • Archivio di Stato in Napoli. Reg. Ang. 1291 A, n. 56, fol. 248 t.

teibody

Scriptum est eisdem secretis (Apulie) etc.

Intellecto quod domus palatiorum curie nostre Sancti Gervasii et Lacuspensulis, necessario indigent reparari, volumus et fidelitati vostre procipimus, quatenus facta diligenti extimatione de quantitate pecunie que pro reparatione huiusmodi necessaria esse dignoscitur, ita quod nostra curia nequeat circumscribi cum vobis exinde incumbamus, pecuniam ipsam de illa que est vel erit per manus vestras ex officiis vestris Landulfo comestabulo et iudici Manfredo de Potentia habitatori Venusii, quibus exinde per alias litteras scribimus expendendam per manus eorum in opere reparationis predicte, quos faciatis extimationi huiusmodi interesse, statim exhibere caretis et recipere de hiis que dederitis ydoneam apodixam, mandato vobis facto de tota pecunia grafferiis nostri hospitii destinanda, per quod effectus impediatur presentium non obstante. Illa itaque circa hoc diligentia intendatis ut in nostro per partes ipsas a proximo transitu, duce deo, domus ipse inveniantur ut expedit reparate, facientes fieri de extimatione predicta particulariter et distincte duo puplica consimilia scripta, quorum alterum assignetis dictis comestabulo et Manfredo et alterum pro parte nostre curie conservetis.

Datum Neapoli per magistros rationales etc. die primo madii VII indictionis (1294).

notes alpha

    notes int