Scriptum est ex parte Balduyni de Sappigniis (sic)
militis fidelis nostri fuit nuper expositum coram nobis
quod cum ipse terram Florencie
sitam in iurisdictione tua a curia nostra obtineat,
discordiam hominum terrarum Agerencie,
Cancellarii,
Casalis Aspri,
Lacuspensulis
Sancti Gervasii
et Venusii
eidem terre vicinarum, propter indiscreta tenimenta
continua, reformidat, propter quod supplicavit nobis actenctius, ut ad tollondam
omnis dissensionis et scandali materiam, inter eos tenimenta ipsa dirimi distinqui
et dividi mandaremus. Nos igitur petitionem huiusmodi, tamquam concordie bonum et
pacis comodum continentem, benignius admittentes fidelitati tue precipiendo mandamus,
quatenus syndicis vicinarum ipsarum ut procuratoribus dominorum si qui sunt inter nos,
nec non castellanis palatiorum predictorum locorum Lacuspensilis
et Sancti Gervasii ac
senescalco regni nostri Sicilie,
qui prout sua interest ratione defensarum et forestarum
nostrarum eorumdem locorum Lacuspensilis
et Sancti Gervasii iura in hac parte nostre curie
tenentur, vel alio quem senescallus ipsa ad hoc duxerit statuendum, et ceteris qui vocandi
fuerint evocatis, per homines eiusdem terre Florentie
ac predictarum terrarum et locorum
vicinorum adiacentium antiquiores fidedigniores et qui melius rei scire valeant veritatem
de tenimento et territoriis ipsius terre Florentie
ac predictarum aliarum terrarum et locorum,
inquisitionem studeas facere diligentem, et secundum quod per inquisitionem ipsam inveneris fore
probatum, territoria et tenimenta predicta a predicta terra
Florentie a terris et locis aliis
supradictis dirimas ad invicem et dividas per fines lapideos, qui vulgariter termini appellantur,
et determinationem eamdem quam feceris facias a partibus sub certa et formidabili pena inviolabiliter
observari, ita quod neutri partium ipsarum iusta supersit inde materia conquerendi, nostre curie
reservato quod si aliqua predictarum partium de divisione seu determinatione predicta assereret
rationabiliter se gravatam, liceat eidem curie divisionem et determinationem predictam corrigere
et ordinate provisionis remedio emendare. Interim tamen divisioni tue exinde stari volumus ut est
dictum, sic equidem ut nulli partium exinde preiudicium generetur de prodictis quoque divisione
determinatione distinctione ac limitatione per te exinde faciendis et exeeutione presentium fieri
faoias competentia puplica consimilia instrumenta, quorum uno penes te retento, aliis uno videlicet
unicuique ipsarum partium assignatis, reliquum magistris rationalibus magne nostre curie studeas
destinare.