Giustino Fortunato: Lagopesole e i castelli del Vulture

date

1301-06-26

title

Doc. 38 (Scriptum est Secretis Apulie ac dohaneriis...)

summary

Pascolando nelle foreste di San Gervasio le vacche del Conte di Artois, due di esse furon ferite di baliste dal custode Manfredi Maletta. re Carlo II dà ordine che il prezzo delle due vacche uccise sia ritenuto dagli assegni dovuti al Maletta e dato a Nicola Cognetto, di Bari, vicario del Conte di Artois.

bibliography

  • Giustino Fortunato. Il castello di Lagopesole, Trani: Vecchi, 1902, p. 216
  • Archivio di Stato in Napoli. Reg. Ang. 1801-02 B, n. 120, fol. 79

teibody

Scriptum est secretis Apulie ac dohaneriis Manfridonie etc.

Per vicarium magnifici viri domini Roberti comitis Atrebatensis consanguinei nostri carissimi in partibus Apulie nuper accepimus quod dum vacce dicti in foresta nostra S. Gervasii seu eius pertinentiis pascua sumerent hiis diebus comes Manfridus Maletta, cui custodiam palatii dicteque foreste Sancti Gervasii ab olim commisimus, duas ex vaccis ipsis cum balista percussit et eas fecit ad dictum palatium apportari. Super quo volumus et mandamus ut, constito vobis, inde tantum de provisione dicti comitis Manfridi Malette retineatis et assignetis Nicolao Cugnetto de Barolo, vicario dicti comitis Atrebatensis pro dictarum duarum vaccarum pretio vel emenda quantum eas vobis constiterit valuisse.

Datum Neapoli per magistros rationales etc. die X novembris XV indictionis (1801).

notes alpha

    notes int