Mense marcii quarto eiusdem tercie inditionis apud
Venusium,
nos Iacobus regius
Venusii iudex Guillelmus puplicus
eiusdem terre notarius et subscripti testes ad hoc specialiter convocati presenti
puplico scripto fatemur, prudentem virum Vitalem Tuscum civem
Venusii
recepisse a nobili viro domino Berterando de Balma
regio iusticiario Basilicate in quibus regium capitulum erat
insertum licteras continencie talis.
Berterandus de Balma regius
iusticiarius Basilicate
prudenti viro Vitali Tusco de Venusio
amico suo salutem et amorem sincerum.
Dudum Petro de Sibilla
de Venusio
scripsisse recolimus in hec verba. Inter cetera que comprehenduntur in sacris regiis licteris
nobis missis capitulum recepimus in hec verba.
Et quia idem Baulinus
exposuit quod domus marescalle sancti Gervasii in hostiis et presepiis indiget reparari et
expedit quod imbrices tecti eiusdem domus revolvantur ut domus ipsa melius recoperiatur,
fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus predictam domum
marescalle santi Gervasii
in hostiis et presepiis facias reparari et tectum ipsius domus revolvi et decenter reparari
diligenti prius inde extimacione premissa ut equitature eiusdem marescalle possint in eadem
domo salubriter et comode commorari, et de omnibus que solveris pro reparacione hostiorum et
presepiorum predictorum et revolvendo atque recoperiendo tecto domus predicte marescalle
santi Gervasii
ab hiis quibus soluta fuerint recipias ad tui cautelam ydoneas apodixas et
ab eodem Baulino scriptum confexionis sue per quod confiteatur domum eandem
in predictis per te reparatam fuisse cum cuius noticia et consciencia fieri volumus omnes
expensas quas fieri contingerit pro prodictis et quid et quantum pro prodictis omnibus
solveris et de qua pecunia magistris racionalibus magne curie nostre per licteras tuas
scribas. Verum quia in exsequcione predicti regii capituli personaliter vacare non possimus
aliis regiis serviciis occupati exsequcionem ipsius vobis duximus pro parte regie curie
fiducialiter commictendam. Quare vobis ex regia parte qua fungimur auctoritate mandamus
quatenus adhibito vobis iudice et notario puplico de terris demanii ac magistris expertis
in talibus ad eamdem domum predicte marescalle sancti Gervasii vos personaliter conferentes
et per eosdem iudicem et notarium inspici faciatis actente si in presepiis et hostiis indiget
reparari et si expedit quod imbrices tecti eiusdem domus revolvi debeant ut recoperiatur melius
domus ipsa quibus diligenter inspectis per eosdem magistros extimare cum omni diligentia faciatis
pro quanta pecunie quantitate reparacio hostiorum et presepiorum fieri potest et imbrices tecti
eiusdem domus revolvi poterunt ut recoperiri possint melius domus ipsa et factis exinde
de extimacione reperacionis et revolucionis predicte cum forma presencium quinque puplicis consimilibus
instrumentis instrumenta ipsa incontinenti ad curiam destinetis ut ipsis habitis ad totalem execucionem
ipsius capituli prout nobis iniungitur procedamus cautos tamen esse vos volumus quod in extimacione
predicta non contingat regie curie circumscribi. Verum, quia
idem Petrus citatus
ad magnam regiam curiam execucioni predicte interesse non potuit execucionem predicti capituli
in predicta forma vobis duximus pro parte commictendam, vobis ex regia parte qua fungimur auctoritate
mandamus quatenus ad execucionem totius predicti mandati Regii iuxta ipsius formam procedatis.
Data Spinaciole primo marcii tercie indictionis.
Cuius executionem mandati predicti domini
iusticiarii predictus Vitalis volens cum omni sollicitudine adimplere. Nos predictum iudicem
notarium et teste ac magistrum Gualterium de Guytoy, magistrum
Pascalem et magistrum
Robertum de Aligrancia carpenterios de
Venusio nec non magistrum
Iohannem fabricatorem et
magistrum Stephanum moratores
de eadem terra olim secundo die predicti mensis marcii ex parte regia requisivit ut una cum eodem
Vitale ad domum predicte
marescalle sancti Gervasii deberemus personaliter
nos conferre et eamdem domum inspicere videlicet in presepiis et hostiis et imbricibus si indiget
reparari. Nos autem ad executionem tam regii capituli quam licterarum domini iusticiarii
supradicti volentes intendere tam sollicite quam devote predicto secundo die mensis marcii
una cum predicto Vitale ad eamdem domum, predicte
marescalle sancti Gervasii nos personaliter
contulimus et inspeximus. Nos predicti iudex notarius et testes eamdem domum eiusdem marescalle
sancti Gervasii indigere in rebus omnibus infrascriptis. Videlicet in revolvendo tecto eiusdem
marescalle imbricum miliariis quatuor bonorum que predicti magistri carpenterii recepto ab eorum
quolibet super sancta Dei evangelia juramento cum delatura ipsorum estimaverunt posse haberi in eadem
marescalle ad racionem de tarenis auri viginti pro quolibet miliari ad generale pondus pro unciis auri
duabus et tarenis viginti. Item vidimus eciam una cum eodem Vitale e inspeximus
diligenter fore oportunas et necessarias in presepiis eiusdem Marescalle trabes grossas viginti et
predicti magistri carpenterii extimaverunt posse haberi cum incisura et delatura pro tarenis viginti
ad racionem de tareno auri uno pro qualibet trabe et pro actandis eisdem trabibus in eisdem presepiis
dixerunt fore necessarios magistros tres pro diebus decem et posse haberi pro uncia auri una ad
racionem de tareno auri uno pro quolibet magistro tarenos auri duodecim. Vidimus eciam fore necessarias
in reparandis ianuis tribus magnis eiusdem marescalle fore necessaria clovorum centenaria tria que
extimaverunt ipsi magistri posse haberi pro tarenis auri quindecim et pro actandis ipsis ianuis pro
mercede duorum magistrorum sex dierum ad racionem de tareno auri uno pro quolibet magistro pro
murandis dictis presepiis et pro manipulis decem pro facienda calce et ministrando necessaria ipsis
magistris ad racionem de granis auri decem pro quolibet eorumdem ad generale pondus unciam auri
unam et tarenos septem et medium. Que tota predicta pecunia est in summa ad prodictum pondus uncie
auri septem et tareni novem et medius. Unde ad futuram memoriam et tam regie curie quam predicti
domini iusticiarii et eiusdem Vitalis cautelam.