Olim cum ducali
titulo et paterna vice regia fungebamur in regno per patentes licteras scripsisse vobis
asserimus in serie per omnia subsequenti. Robertus primogenitus illustris
Ierusalem et
Sicilie regis
dux Calabrie ac eius in regno
Sicilie vicarius generalis. Iustitiariis
vicariis et officialibus aliis Basilicate
nec non magistris et custodibus defensarum
et forestarum iustitiariatus ipsius ac foresteriis defensarum et forestarum
Sancti Gervasii
presentibus et futuris devotis suis salutem et dilectionem sinceram. Inter alia capitula que
pro bono statu regni fidelium clare memorie dominus avus noster hactenus edidit quoddam
continetur capitulum tenoris et continencie subsequentis magistri forestarum et defensarum
ultra defensarum et forestarum antiquos terminos homines et animalia non capiant nec ultra
forestas ipsas officium suum extendant nec faciant forestarios burgenses nec alios divites
homines locorum set homines habiles et aptos et ad hoc congruentes de vicinis locis et non
in maiori numero quam expediat nec homines occasione quod canes habeant vel instrumenta
quelibet ad venandum vel ligna incisa extra defensam vel cornua seu pedes et pelles cervorum
vel aliorum animalium silvestrium capiant turbent in aliquo vel molestent set si quos suspectos
de venatione habent denuntient iustitiariis qui inquisita veritate ad debitam penam procedant
et si iustitiarius dubitaverit de processu eo quod sibi non constiterit referat nobis. Si vero
magistri forestarum aliquem in venando deprehenderint ipsum capiant de persona et statim assignent
iustitiario puniendum. Et nichilominus in omni casu sive denunciaverint iusticiario aliquem de
venatione suspectum sive assignaverint eidem aliquem ut dictum est in venando deprehensum significent
nobis totum processum et dimictant libere homines habentes terras et possessiones in defensis et circa
defensas quas antiquitus laborare et colere consueverunt laborare et colere ipsas per se vel per alios
sicut olim fecerunt. Et pro ufficiatura vel defensatico pro predictis terris vel possessionibus propris
aliquid non exigant vel recipiant ab eisdem nec inquisitionem per se vel alios de venatoribus faciant
set iustitiariis regionum denuncient ut est dictum et si contra fecerint vice qualibet qua venerint
contra quodlibet predictorum restitutis ablatis et risarcitis dampnis eis qui dampna vel oblationes
sunt passi predicti magistri fores tarum amoti ab offariis sina spe aliqua redeundi pro nostro arbitrio
puniantur et eorum subofficiales post restituoionem et emendationem dampnorum per annum unum carceri
recludantur. Item boves sine campanis possint sumere pascua in defensis dum tamen custodes arma non
habeant neque canes et ad maiorem cautelam ne fraus aliqua commictatur et ne novas defensas nec
forestas predicti magistri forestarii facere possint. Iustitiarii regionum habeant forestas et
defensas et terras eorum distinctas in scriptis sicut magistri forestarum habent a curia ut
possint melius scire et invenire si magistri forestarum manus suas extendant extra terminos constitutos
et predicti iustitiarii si defensas novas factas alias videlicet quam que eis per curiam designantur
invenerint eas restituant in pristinum statum. Nobis itaque pro parte hominum Cervaricii regiorum
fidelium devotorum nostrorum nuper exposito cum querela quod vos eos in multis contra formam dicti
capituli molestatis intolerabiliter et gravatis, petitoque per eos ut providere super hoc de oportuno
remedio dignaremur. Quia grave ferimus et plectibile reputamus ut que pro tranquillo statu fidelium
sunt statuta per vos presumptione temeraria violantur devotioni vestro precipimus et expresse mandamus
sub pena in dicto capitulo comprehensa ac alia nostro arbitrio infligenda, quatenus forma dicti capituli
diligenter actenta et efficaciter observata dictos homines in premiseis contra effectum eius molestare
gravare impetere vel turbare de cetero nullatenus preso, matis, sicut dictam penam cupitis evitare.
Presentes autem licteras post oportunam inspectionem earum restitui volumus presentanti. Apud dictos
homines pro cautela servandas et efficaciter in antea valituras.
Data Melfie per
Nicolaum Fricziam de
Ravello
locumtenentum prothonotarii regni Sicilie
anno domini MCCCVIII die XVI maii quinte indictionis.
Nunc ergo dictis hominibus Cervaricii
sub humili supplicatione petentibus per nostras vobis regias licteras
inde scribi, nos annuentes in hoc eorum huiusmodi supplicationi devote volumus et fidelitati vestre mandamus
expresse ut, prescriptis licteris originalibus scilicet diligenter. Inspectis, eas iuxta quod continent
efficaciter observetis. Ita quod scribi vobis ulterius de contrario non sit opus presentibus post oportunam
inspectionem earum remanentibus presentanti efficaciter in antea valituris.