Intellecto nuper quod castellani Gervasii et
Lacuspensulis
minus prudenter et potius insolenter agentes animalia massariarum nostrarum non permittunt
sumere pascua in forestis commissis custodie eorumdem, animalia privatorum indifferenter
in illis recipiunt et affidant in preiudicium nostre curie manifestum, et quod est satis
enorme de aqua fontis Sancti Gervasii,
quam castellanus dicti castri vendit pro animalibus
privatorum, animalia dictarum massariarum sumere et habere non possunt, nos exinde contra
dictos castellanos non indigne turbati mandamus eis per alias litteras nostras expresse
quod animalia massariarum ipsarum mercata merco curie in forestis eisdem sumere pascua
et aquam in locis videlicet consuetis libere et sine contradictione permittant, et animalia
privatorum in eis recipere vel affidare nullo modo presumant, tue quoque fidelitati committimus
et expresse precipimus quatenus si dicti castellani a talibus de cetero non desistent tu eos ad
id auctoritate presentium qua expedierit coercione compellas, et nichilominus quia nolumus ipsos
impune de premissis transire subiungendo mandamus ut de predictis omnibus inquirere studeas
diligenter, et si rem inveneris ita esse contra castellanos ipsos ad penam procedas meritam
de commissis.