Universis presens privilegium inspecturis tam presentibus quam futuris.
Officium paterne caritatis ammonet et ratio naturalis inducit, ut liberorum comoda
potestas patria studiose promoveat, et ipsorum augmenta cum solerti attendono producat.
Sane Carolo
primogenito nostro carissimo, duci Calabrie
et in regno nostro Sicilie vicario
generali, qui nobis unicus efficitur magis carus, ut aptius atque decentius suis
opportunitatibus prospicere valeat ex paterne sinceritatis affectu, cui alicuius
affectionis integritas non prefertur, terras Lacuspensulis
et sancti Gervasii
sitas in iustitiariatu Basilicate,
que sunt de nostro demanio cum palaciis
regalibus hominibus vassallis nemoribus defensis possessionibus vineis olivetis
terris cultis et incultis, planis montibus pratis pascuis molendinis aquis
aquarumque decursibus tenimentis territoriis aliisque uribus iurisdictionibus
et pertinentiis earum omnibus, damus et tradimus
ac sibi et suis heredibus utri usque sexus, ex suo corpore legitime descendentibus,
imperpetuum ex donacionis causa, concedimus de liberalitate mera et patria caritate,
non obstante quod terre prefate sunt de predicto nostro demanio ut prefertur, cum
concessio exinde per nos facta dicto nostro primogenito, qui nobis est in eodem Regno
Sicilie
successurus, alienacio dici non valeat sed refutacio rationabili intellectu,
maxime cum dicta palatia sicut accepimus imminenti mine subiaceant, que per ipsum
nostrum primogenitum habilius et apcius reparari poterunt quam per nos tantis
guerrarum sollicitudinibus occupatos, investientes dictum primogenitum nostrum
presentem utique de terris eisdem per nostrum anulum, quam investituram vim et
efficaciam vere traditionis volumus irrefragabiliter obtinere, cum contractus
regii vicem legis censeantur habere, et stabilitate perpetua sint mansuri.
Reservatis nobis illis solummodo in terris eisdem, que nobis in ipsis tamquam
generali domino regni Sicilie
maioris dominii competunt ratione. In cuius rei
testimonium et cautelam presena privilegium exinde fleri et pendenti sigillo
maiestatis nostre iussimus communiri. Actum Neapoli,
presentibus venerabilibus
patribus Ingirranno capuano archiepiscopo et
Francisco episcopo gayetano,
domesticis et dilectis consiliariis familiaribus et fldelibus nostris ac pluribus
aliis etc.