
Storia dello “Studium” di Napoli in età sveva
date
[1259?]
title
Doc. 20
summary
Studium di
bibliography
- Ed. di riferimento: Delle Donne 2010, doc. 19 pp. 127-129
- Ed. precedente: WActa, pp. 413-414, n. 496 (dal ms. B2)
- Regesto: BF 4678
- Mss.: B2, cc. 105v-106r; C2, c. 129r; J, cc. 33v-34v; L, c. 72r-v
teibody
Invitantur scolares ad studium.
Reverenda genetrix et magistra virtutum philosophia, diu neglecte vetustatis caliginibus obfuscata, quam inundatio cladium et rabies inflammata bellorum dominis decedentibus succedentes pridem in regno
Invitamus igitur vos, o devoti philosophie filii, quod ad eius larem hilariter veniatis. O viri sapientie studiosi, ecce quam queritis in ianua reperitis. Philosophia quidem et sapientia sunt coniuncte, que velut due sorores se invicem amplexantes nullam recipiunt sectionem. O vos ergo, qui cupitis utriusque poculum aureum exhaurire, ad earum fontem irriguum properetis, ex cuius profluentia potus ebrietas sobria sequitur, non confusa, quia nec sensus deficiunt nec mentes dementes fiunt nec irrationabiles rationes, sed potius hec hominum illuminat animas, eorum aperit oculos et reddit de rudibus eruditos, ita quod facit eos cum angelis disputare. Hec est autem illa scientia, que diligentibus eam thesauros aperit et ad divitias pontem facit. Hec est illa scientia, que scalas erigit ad honores et gradaria construit ad fastigia dignitatum. Hec est illa scientia, que suscitans a terra inopem et erigens de stercore pauperem cum principibus eum locat. Quis igitur, nisi discretionis rectitudine qualibet destitutus, pretiosas sibi non comparet incomparabiles scientie margaritas? Tollite moras, tollite celeriter ad tanta gymnasia properantes: dive sapientie, que vobis apposuit mensam suam, nolite dulces delitias fastidire.
Costituzioni melfitane, p. 147 della citata edizione curata da Stürner.
Ps., 112, 6. Simili affermazioni, comunque, si trovano anche nel doc. 14, di Corrado IV.
notes alpha
notes int