Storia dello “Studium” di Napoli in età sveva
date
[1240 circa?]
bibliography
- Ed. di riferimento: Delle Donne 2010, doc. 30 pp. 155-157
- Ed. precedente: Torraca, pp. 249-250 (dal ms. F)
- Ms.: F, c. 95r-v (che riporta questa rubrica: «Responsiva doctorum ad easdem meretrices»)
teibody
Neapolitani studii doctores
Impudicarum proprium est mulierum suorum notas criminum obicere aliis et culpas proprias castis mulieribus adaptare. Ideoque non miramur si ea nobis scribitis que vobis scriberemus, et vestra nos antecessit querela ubi nostra debuit querimonia prevenisse, sic assis clamat superius et rote que premuntur inferius conticescunt. Dum unum nos ledimus, inde vos pati fortius proclamatis. Satis enim patet undique intuentibus qualiter hos, oves nostras, usque ad corium totondistis; quia unde vobis tot latia ornamenta, videlicet superligaria capitis, monilia pectoris, in aures auree murenule, gucturis armille, manuum ad digitos anuli, ad lumbos zone, ad pedes sandalia, vermiculate vestes et cetera munera que in vestris thalamis offeruntur, nisi a scolaribus quos in scolis nudis intellectibus reliquistis? Dic tu igitur
Recedite igitur, recedite et abite et nolite tangere, quia non est conventio lucis ad tenebras, nec bene conveniunt nec in una sede morantur philosophia et luxuria, que contradictorio modo sibi ad invicem adversantur.
Ioh., 20, 17.
II Cor., 6, 14.
notes alpha
notes int