Nos Iacobus de Danesiis de civitate Mathere, annalis eiusdem civitatis ... iudex, Petrus Paulicellus de eadem civitate, ... puplicus ubilibet per totum dictum regnum Sicilie citra farum regia auctoritate notarius, donnus Petrus de Pascarello, dyaconus Pascarellus Petri de Musangherio, Antonellus Gabrielis de Altamura et Cerius Petri Cicci magistri Ursi, testes ... de eadem civitate, ... fatemur ... quod ... constitutis domina Cobella relicta quondam domini Tuccii de Scalzonis, de civitate Mathere ... et Petro Angelo et Jacobo Antonio ××× Gasparis de Angelis, suis nepotibus, de eadem civitate, ... prefata ... domina Cubella, stante ... cum ipsa ... Paduano eius fratre et eius vero ac legitimo mundualdo, sub cuius mundio se esse recognovit, consensum et auctoritatem sibi prestante, ... asseruit ... quod considerans ... plurima, satis grata, grandia et accepta servitia, beneficia atque merita cum benignitate et sincere dilectionis affectu compensaque quondam dominus Gaspar, pater, et Magnella, mater ipsorum Petri, Angeli et Iacobi Antonii, sibi prestiterunt, intendit dictis Petro, Angelo et Iacobo Antonio, suis heredibus ac successoribus, donationem inter vivos ... facere ...; [qua propter] ... donavit ... prefatis Petro, Angelo et Iacobantonio, tamquam benemeritis et sibi obsequiose quam plurimum, ... domum unam et cameram unam rugnatas, coniunctas cum loco uno vacuo retro ipsam, supra portam magnam civitatis Mathere et cum quinta parte platee ante ipsam, sitam ... in civitate // Mathere, ubi alias fuit castrum ipsius civitatis, in pictagio maioris ecclesie Matherane, iuxta domos ipsius Petri, Angeli et Iacobi Antonii, iuxta domum preceptorie Piczani, iuxta viam puplicam ... cum onere annui census ... tarenorum sex ... solvendorum ... imperpetuum ... preceptorie ecclesie sancte Marie de Picziano de Matera ...