Nos Nardus Fellecha de Nola iuris peritus magne regie curie, iudex reginalisque consiliarius et ipsius reginalis curie iudex appellationum et nullitatum presenteque notario Petrillo de Orlando de Salerno, actorum nostre curie notario nobiscum per reginalem curiam deputato, presenti scripto diffinitive sentencie declaramus et notumfacimus et testamur quod olim tempore presidatus viri egregii domini Antonii de Molisio, militis reginalis iusticiarii Basilicate, in curia dicti domini iusticiarii citatus fuit notarius Nicolaus Cortisius de Potencia, ut in certo et peremptorio termino sibi dato, coram dicto nostro iusticiario et eius curia comparere deberet auditurus quandam petitionem et responsurus super eadem, oblatam per dopnum Antonium de Venusio et archipresbiterum Sancti Michaelis, procuratores et yconomos dicte ecclesie electos et confirmatos per episcopum, super restitutione cuiusdam possessionis seu territorii siti et positi in loco ubi dicitur Dragonarie. Quo quidem termino veniente, die silicet vicesimo septimo mensis iulii, quintedecime indictionis, oblata fuit dicta petitio in iudicio et apud acta dicte curie per prefatum dopnum Antonium et dictum archipresbiterum Sancti Michaelis, que rescripta et admissa extitit per ipsam curiam, cuius petitionis tenor et continencia talis est: «Coram vobis egregio et magnifico viro domino Antonio de Molisio, reginali iusticiario Basilicate, et vestra curia, reverenter exponunt viri venerabiles archipresbiter Sancti Michaelis et dopnus Antonius de Venusio, yconomi et procuratores Sancti Michaelis de Potencia, electi quidem per capitulum dicte ecclesie et per dominum episcopum Potentinum confirmati, de quorum confirmatione et yconomatu ac procuratione vobis et vestre curie constat seu curie domini episcopi supradicti, dicentes quod cum dicta ecclesia Sancti Michaelis iam pluribus temporibus et diebus habuerit certum territorium seu quandam possessionem seu possessiones et terras unde ex quibus oriuntur et transiunt certe fontes et aque defluunt, unde irrigantur diversorum beneficia atque lini, site et posite in territorio civitatis Potencie in loco ubi dicitur alle Dragonare, iuxta possessionem dicte ecclesie, terras notarii Nicolai Cortisii, possessionem heredum de Stampis et alios confines, notarius Nicolaus Cortisius predictus, non habendo recordium ad eius animam, nec salutem ymmo in preiudicium sue conscientie, possessiones seu terras et territorium ipsum ipsius ecclesie tenuit et tenet presentialiter occupatum et occupatas illasque ac fructus provenientes et perceptos ex eis vel de eis in usus proprios convertendo, in dapnum grave et preiudicium dicte ecclesie ac procuratorum ipsorum exponentium maximam lesionem, quas quidem possessiones et terras seu territorium cum contentis in eis et inter eas et fructus forsitan perceptos et percipiendos per ipsum notarium Nicolaum, procuratores ipsi asseruerunt fore et esse dicte ecclesie et non ipsius notarii Nicolai inliciti possessoris, sed dictorum procuratorum exponentium nomine ecclesie supradicte ipseque possessiones seu terre et territorium per ipsum notarium Nicolaum tenentur iniuste et minus debite occupate. Quas quidem possessiones, terras seu territorium cum fructibus inde retrohacto tempore perceptis et habitis per notarium Nicolaum ipsum minime restituere voluit nec vult, non obstante quod fuerat per dictos procuratores seu alios pro parte dicte ecclesie pluries requisitus et cetera. Et quia spoliatis maxime personis ecclesiasticis et procuratoribus iniuste ecclesiarum est beneficio celeris restitutionis de iure occurrendum et secundum iura reintegrandum reginali fastigio demandante quod ecclesiis et earum presulibus et ministris sit favendum undique et ipsis spoliatis sollicita restitutio subsequatur pro ipsorum yconomorum et procuratorum, quo supra nomine, dicte ecclesie, instanter petitur et instantius asseritur quatenus constito vobis et dicte vestre curie de predictis expositis per eosdem sine dilacione iudicii et anfractus cuiuslibet inspecta tantum substancia veritatis que est amica legis et iuris ac veritatis coram vobis et vestra curia sumarie certis testibus fidedignis producendis per eos ac iuratis et examinatis per vos et dictam vestram curiam si predicta exposita invenerit fore consona veritate atque vera expositione ipsorum procuratorum atque et prout in dicta eorum petitione notantur quod dignetur et placeat eundem notarium Nicolaum cogi et compelli mandare ad restitutionem dictarum possessionum et territorii dicte ecclesie fiende seu ipsis procuratoribus pro eadem, nec non et ad omnes fructus indebite perceptos et percipiendos per eum ex eisdem terris secundum iura, salvo iure et cetera». Et cum causa ecclesiastica sit que de iuris censura et constitutione principium sit merito confovenda et celeriter terminanda ordinario iudicio pretermisso petunt pro Deo quod in hiis iuxta capitulum regie constitutionis ecclesiarum prelatis ut supra ecclesiis undique sit favendum causam ipsam amputatis calupniis et dilacionibus undecumque tantum inspecta substancia veritatis mediante iusticia terminetis, cum quilibet debeat de iusticia contentari et protestantur ipsi procuratores de expensis et cetera. Et petunt predicta ac presentem peticionem admicti per vos et dictam vestram curiam omni via, iure et modo quo vel quibus de iure melius et aptius admicti potest et debet ecclesiarum privilegio permictente. Quam petunt procuratores ipsi in actis vestre curie reddigi et inscribi eis et dicte ecclesie omni futuro tempore pro eorum certitudine et cautela exinde valituram, et asserunt ipsi procuratores nomine dicte ecclesie quod presentem petitionem eorum coram vobis et vestra curia offerunt pro articulis et petitionibus suis ecclesiastico privilegio permictente ac pro omnibus iuribus pro quibus et ex quibus melius et aptius pro parte dicte ecclesie possunt et debent causam ipsam iuvare et non aliter et cetera. Et eodem die eiusdem ibidem interrogatus dictus notarius Nicolaus per ipsam curiam super tenore dicte petitionis litem contestando negavit omnia posita in dicta petitione salvis iuribus et defensionibus suis et iuramento de calumpnia ab eisdem procuratoribus ipsius ecclesie et dicto notario Nicolao et facta contestatione litis datoque termino ad ponendum et ad probandum et deinde fuit per ipsum iusticiarium processum in dicta causa gradatim usque ad examinationem testium inclusive et revocato ipso domino Antonio iusticiario a dicto officio succedenteque in ipso officio egregio viro Philippo Antonio Maramaldo de Neapoli, per ipsum Philippum Antonium iusticiarium fuit in dicta causa processum deinde usque ad sententiam inclusive condepnando eundem notarium Nicolaum ad restitutionem dictarum terrarum in dicta petitione contentarum unde oriuntur fontes et defluunt aque, sitarum et positarum in civitate Potencie in loco ubi dicitur alle Dragonare, secundum insignia et limites positi iuxta dictas terras modo subscripto, videlicet a parte septentrionis dicte terre vaddunt usque ad terras dicti notarii Nicolai que fuerunt condam Andreucii de Lacupensuli, iuxta quandam terram seu novale que est arata et prope lacum, que terra est ipsius notarii Nicolai, et vaddunt per angulum usque ad quendam lapidem qui est in costa montis super ubi fontes oriuntur, qui vulgariter appellatur lo Montecello, et a dicto lapide versus meridiem usque ad serras dirictas, que serre confinunt cum terris Amerisii que ada presens sunt eiusdem notarii Nicolai, a pede sunt terre eiusdem notarii Nicolai que fuerunt eiusdem Andreucii et a serris in antea apparent limites ibidem signati ab olim inter eundem notarium Nicolaum et ecclesiam prelibatam, cum fructibus perceptis et qui a tempore litis contestate percipi potuerunt, nec non ad expensas fructuum perceptorum et percendorumb, a qua quidem sententia sentiens se dictus notarius Nicolaus seu eius procurator agravatum appellavit ad reginalem maiestatem et eius curiam, obtinens a dicta curia dicti Philippi Antonii iusticiarii appellos et copiam dicti processus transmissi eidem reginali maiestati et ad manus nostras ut iudici appellationum et nullitatum eiusdem reginalis curie devoluti. Nosque volentes et intendentes super causa huiusmodi procedere mediante iusticia et ei finem ponere eosdem procuratores dicte ecclesie et dictum notarium Nicolaum citari fecimus per nostrum nuncium specialem, ut in certo et peremptorio termino eis dato coram nobis Salerni comparere deberent in hospitio nostre habitationis visuri aperturam dicti processus et deinde ad anteriora processuri in causa predicta gradatim usque ad sententiam inclusive. Quo quidem termino veniente, die scilicet quinto mensis novembris, secunde indictionis, Salerni, in hospitio nostre habitationis predicte in iudicio et apud acta nostre curie predicti notarius Nicolaus et dopnus Antonius procurator, procuratorio nomine quo supra, se coram nobis ipsi curie presentarunt et de voluntate ipsorum presentium et petentium facta fuit apertura dicti processus et datus fuit terminus per nos utrique parti ad recipiendum copiam ex eodem et ad ponendum et ad probandum eaque eis competunt in causa appellationis dierum quindecim infra quos si voluerint ipse partes commictatur audiencia testium ad partes, nec non prefixus est alius terminus ad examinari faciendum dictos testes preter et ultra dictos dies quindecim aliorum dierum sex, et eodem die eiusdem ibidem prefatus notarius Nicolaus fecit suum procuratorem ad causam predictam notarium Angelum de Orlando de Salerno in forma curie consueta, die predicto eiusdem ibidem prefatus dopnus Antonius procurator, ut predicitur, dicte ecclesie, cum potestate substituendi substituit loco sui ad predicta notarium Mathiam de Aulisio de Salerno presentem in forma curie consueta, die tercio mensis decembris, secunde indictionis, quia dicti procuratores ipsarum partium dixerunt nolle aliqua de novo producere vel alia dicere in causa appellationis propterea voluerunt quod concludatur et terminetur ex actitatis in prima causa principali, et propterea de ipsorum procuratorum voluntate conclusum est ad sententiam et datus est terminus ad ipsam sententiam proferendam ad aliam requisitionem dicte curie, salvis allegationibus iuris et petitione expensarum. Et quia nos et nostra curia fuimus ad alia servicia reginalia occupati, nequivimus dictam sententiam proferre hucusque et penitus intendentes causam ipsam terminare iusticia mediante eosdem procuratores partium predictarum nequiri fecimus per nostrum nuncium specialem ut hodie die predicto vicesimo secundo dicti mensis decembris, hora causarum, in hospitio supradicto, procuratores ipsi comparere deberent coram nobis sententiam per nos ferendam in causa predicta audituri, quo quidem termino veniente, dicti procuratores se curie presentaverunt audituri sententiam supradictam. Unde nos qui supra iudex Nardus visis et diligenter inspectis totius predicte cause meritis et processu non considerato ordine processus nec aliis solemnitatibus, sed considerata intrinseca veritate eo maxime quia res ecclesiastica est, dicimus, pronunciamus et iudicamus fuisse bene et iustum iudicatum et male et iniuste fuisse appellatum. Et quia victus victori maxime in causa appellationis condempnandus est ad expensas, condempnamus dictum notarium Nicolaum et eius procuratorem ad dandum et solvendum dicte ecclesie seu procuratoribus ipsis sui parte pro expensis factis per ipsos procuratores pro parte dicte ecclesie in causa appellationis predicte, precedente prius taxatione, ut moris est et iuris, tarenos decem, hanc nostram sententiam proferentes lecta, lata et recitata est dicta sententia per nos anno, mense, die, loco et indictione predictis, presentibus magistro Iohanne Curiali, Francisco Veterensi, notario Antonello Celentano de Salerno, testibus subscribendis ad hoc specialiter vocatis et rogatis. In cuius rei testimonium certitudinem omnium et ipsius ecclesie Sancti Michaelis et omnium quorum et cuius interest et interesse poterit in futurum certitudinem et cautelam presentem sententiam exinde fieri fecimus et mandamus per manus dicti actorum notarii signo eius solito signari, sigillo et subscriptione nostris muniri et predictorum testium subscriptionibus roborari.
Alla data del documento era vescovo di Potenza frate Benedetto de Arpino, francescano, che, nominato vescovo di Potenza nel 1399, era stato trasferito nel 1402 da papa Bonifacio IX alla sede arcivescovile di Naupatto Lepanto in Grecia e richiamato di nuovo dallo stesso pontefice a Potenza nel 1404, sede che amministrò fino al 1419, allorquando rinunciò all’incarico (cfr. UGHELLI, Italia Sacra, VII, col. 140; GAMS, Series episcoporum, p. 914, che lo assegna a Patrasso anziché a Lepanto; EUBEL, Hierarchia catholica, I, pp. 362, 407; RENDINA, Istoria della città di Potenza, ediz. Abbondanza, pp. 227-228, 271-272; ediz. Villani-Mariano-Caserta, pp. 209-210, 275-277, che fa dello stesso vescovo due presuli diversi, tra i quali interpone Andrea Sirirao, inducendo all’errore anche l’Ughelli a cui somministrò le notizie). Il vescovo Benedetto il 5 febbraio 1407 presta assenso alla vendita fatta dal clero della Trinità di Potenza di una casa a favore di Leonardo de lo Nillo, resasi necessaria per la riparazione della chiesa e per poter acquistare paramenti e altri oggetti per l’esercizio del culto divino, apponendo anche la sua sottoscrizione al rogito (ASDPz, fondo Trinità, perg. n. 63; FORTUNATO, Badie, feudi e baroni della valle di Vitalba, vol. III, Cartulario e Codice Potentino, pp. 340-341). Il vescovo compare ancora in un contratto del 25 novembre 1407 l'anno del documento, mancante per caduta della membrana, è stato restituito sulla base della prima indizione, riportata nel documento, secondo il computo indizionale bizantino; esso, tuttavia, si ritrova sotto il ventitreesimo anno di regno di Ladislao, che, alla data del 25 novembre, rimanda all'anno 1409: egli, in qualità di esecutore testamentario del defunto Riccardo de Angelo di Potenza, convenuto insieme a Marco de Angelo, altro epitropo, nell’ospizio dove dimorava il predetto Riccardo, sito nella ‘parrocchia’ di San Michele, assegnava a frate Roberto di Albano, guardiano del convento di san Francesco, una casa grande sita nella 'parrocchia' della Santa Trinità, appartenuta ad Angelo de Salandra, con alcuni orticelli posti sui lati della casa, per la celebrazione di due messe settimanali per la sua anima nella cappella da lui fondata (ASPz, fondo San Francesco, perg. n. 25; cfr. FORTUNATO, Badie, feudi e baroni della valle di Vitalba, vol. III, Cartulario e Codice Potentino, p. 341, sotto l'anno 1410; RESTAINO, La città di Potenza nell’età medievale, p. 116). Parimenti, è menzionato in un istrumento di oblazione pro anima del 24 luglio 1413 fatta dal reverendo Fredella de Clappo di Potenza che assegna la sua persona e la terza parte di tutte le sue terre che possiede nel tenimento di Potenza e la terza parte di un forno, sito nella ‘parrocchia’ della Trinità, a favore del convento di San Francesco della predetta città, assegnandole nelle mani del guardiano del convento, frate Riccardo de Roto, alla quale il vescovo Benedetto dà il suo beneplacito (ivi, perg. n. 27; FORTUNATO, Badie, feudi e baroni della valle di Vitalba, vol. III, Cartulario e Codice Potentino, p. 341).