Nos Baldassar de Aprucio annalis iudex civitatis Potencie, Thomasius Strambus de Potencia puplicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra Serras Serras Montorii, Capitinate et Basilicate regia auctoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico fatemur atque testamur quod predicto die eiusdem ibidem in nostri presencia constitutus vir nobilis Gaspar domini Cicci de Potencia, non vi, dolo, metu ductus, ut dixit, sed sicud utile et expediens visum fuit, vendidit, alienavit et per fustis tradicionem assignavit, iure proprio et inperpetuum, Andree Filo Infanti, cum consensu dicti Infantis, patris sui, presentis et sibi in toto presenti contractu auctoritatem prestantis, presenti ibidem pro se et suis heredibus, ementi et recipienti domum unam, que fuit condam notarii Nicolai Cortesii, cum quodam casaleno retro domum et domunculam et cortilium sistentes in dicta domo, sitam intus civitatem Potencie in parrochia ecclesie Sancti Michaelis, confinatam siquidem a parte superiori iuxta rugam puplicam et a parte inferiori iuxta domum Loysii de Venusio, muro comuni mediante, ab alio latere iuxta domum Petri Angeli de Venusio, muro comuni mediante, ab alio latere iuxta domum Colette de Tito et domum dompni Nicolai de Germitis, mediante quintana puplica, item ab alio latere iuxta domum dicti Gasparis venditoris, mediante quintana pluviali, et alios fines, et cum reservatione expresse promissa et conventa, idem Andreas et eius heres, silicet Catarina, sua filia, possent audire et auri facere sive extrahere aquam a puteo sistente in muro frabicato dicte domus ipsius venditoris et quod predictus Andreas et eius filia Catarina pro extrahendo aquam a dicto puteo ponere debeant funem, siccolum et manganellum in dicto puteo eorum tantum vita durante. Etiam teneantur ipse Andreas et filia ponere tractamentum contingentem in purgatione dicti putei quando contingerit dictum puteum purgare sorditibus, ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum, nec non et quocumque modo voluerint ipse venditor et sui heredes alienandum, cum introytibus et exitibus suis ad dictam domum puteum intrandi et exeundi, et cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis sibi pertinentibus quocumque modo. Pro qua quidem venditione, predictus venditor coram nobis a dicto emptore confexus fuit se recepisse et manualiter habuisse nomine ultimi precii inter eos conventi in carlenis argenti sexaginta per unciam et duobus pro tareno usualis Regni pecunie et ponderis generalis, quolibet computatis, uncias septem, totum silicet precium vendicionis ipsius. Promictens dictus venditor per se et suos heredes dicto emptori presenti et recipienti pro se et suis heredibus ac stipulanti litem vel controversiam de dicta domo, aula, puteo ullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire vel absentire, sed ipsam vendicionem et omnia et singula subscripta et suprascripta ratam et firmam ac rata et firma habere perpetuo et tenere et contra ea non facere vel venire per se et suos heredes in iudicio vel extra, de iure vel de facto, aliqua racione vel causa, modo, ingenio seu tractatu, sub pena dupli precii supradicti, medietate ipsius pene regie curie vel alteri competenti curie ubi exinde fuerit reclamatum et alia medietate dicto emptori et suis heredibus persolvenda, me predicto notario tamquam persona puplica pro parte dicte curie et dicto emptore pro se et suis heredibus a venditore predicto sollepniter stipulantibus penam ipsam, qua soluta vel non soluta, exacta vel non exacta seu gratiose remissa, predicta venditio, uti prefertur, et predicta omnia et singula in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refectione omnium dapnorum et interesse. Et renunciavit super hiis dictus venditor voluntarie et expresse, exceptioni doli, vix, metus et in factum, presentis non sic celebrati contractus, exceptioni deceptionis et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habite, quam superius continetur et est expressum, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidia iusti precii subvenitur, exceptioni dicte vero pecunie non habite et non recepte ac non boni argenti et non ponderate, et generaliter omnibus aliis auxiliis et beneficiis omnium iurium atque legum, et specialiter iuri dicenti generalem renunciationem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renunciari non posset, quibus sufragantibus dicta venditio predictaque omnia possent in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus et singulis actendendis et inviolabiliter observandis et quod predicta omnia vera sunt, predictus venditor prefato emptori coram nobis presenti et recipienti ad sancta Dei evangelia corporaliter tacta prestitit iuramentum. Unde ad futuram memoriam et dicti venditoris preces et prefati emptoris et suorum heredum cautelam, factum est exinde presens puplicum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.