Nos Nicolaccius de Arcerio civis civitatis Potencie annalis et ydiota iudex, Thomasius Strambus de Potencia puplicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra Serras Montorii, Capitinate et Basilicate regia auctoritate notarius et testes subscripti licterati et inlicterati ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico instrumenti testamenti fatemur atque testamur quod predicto die eiusdem ibidem personaliter accersitis ad domum Iohannis de Ferreria de Potencia ad preces nobis factas pro parte eiusdem, sitam intus civitatem Potencie in parrochia ecclesie Sancti Michaelis, suis loco et finibus limitatam, et in sala ipsius domus invenimus eundem in lecto grotantem, sanum tamen mente et recte locutionis sistentem, et considerans quod nil certius morte et nichil incertius hora eius, volens anime sue saluti providere de bonis suis omnibus presens suum ordinavit et condidit testamentum, quod esse voluit ultimum et finale derogatorium ceteris aliis hucusque per eum condidis atque factis sub quacumque verborum serie sive forma et quod lex Falcidia in eum locum non habeat et quod si non valeret iure testamenti saltim valere voluit et mandavit iure codicillorum donationis causa mortis et cuiuscumque alterius ultime voluntatis obtineat firmitatem et epistule donationis predicte causa mortis. Et quia in quolibet testamento requiritur capud esse exordium et in quo quidem testamento heredes instituit atque fecit sibi Nicolaum et dyaconum Iacobum de Ferreria, suos filios legitimos et naturales, in omnibus bonis suis mobilibus et stabilibus preterquam in infrascriptis legatis et fidei commissis. Item elegit sibi canonicam sepulturam in ecclesia Sancti Michaelis, tam intus ecclesiam quam in cimiterio eiusdem ubi dicti sui heredes sepelliri voluerint, sit ad arbitrium et electionem ipsorum et pro sepultura servatur ad electionem ipsorum filiorum suorum. Item legavit presbiteris ecclesie Sancti Michaelis pro eorum adventum tarenos duos et medium. Item legavit et voluit quod obsequia sua celebrentur cum cera sua et fient. Item legavit pro malis ablatis incertis tarenum unum. Item legavit pro defraudatione decime dicte ecclesie de frumento thumulum unum. Item legavit dopno Antonello de Saccorneto, patrino suo spirituali, tarenum unum. Item legavit Forelle, filie sue, vegetem unam ad reponendum vinum capacitatis salmarum quatuor. Item legavit eidem de novaleis seminandis frumenti thumulum unum inter novalias suas. Item legavit Mengue, uxori sue, quas coram nobis confexus fuit recepisse ab ea tempore contracti matrimonii inter eos, dotes suas omnes, etiam quod ipsa Menga, donec quod vixerit, sit domina et patrona de domo in qua habitat, nec non omnia vestimenta et suppellectilia sistentia intus dictam domum, nec non et quod dyaconus Iacobus, filius suus, habitat cum ea in dicta domo insimul et, ipsa moriente et dicto diacono Iacobo, dicta domus voluit quod applicatur ecclesie Sancti Michaelis et quod presbiteri ipsius ecclesie pro dicta domo teneantur orare pro anima sua et suorum. Item legavit loco Sancti Laurentii de Potencia terram unam quam asseruit tenere et possidere in tenimento civitatis Potencie in contrata ubi dicitur lo Podo delle Tende. Item legavit Iohannelle, alteri filie sue, de frumento thumulos decem quas asseruit et dixit mutuasse eidem. Item legavit fratarie ecclesie Sancti Michaelis tarenos tres. Item legavit dyacono Iacobo, filio suo, vegetem unam ad tenendum vinum salmarum sex. Item legavit dicto Nicolao, filio suo, ultra hereditatem, casilia prope domum dicti Nicolai. Item fecit epitropos, distributores, executores et fidei commissarios sui presentis et ultimi testamenti Nicolai et diaconum Iacobum, suos filios et heredes, presentes et sponte onus dicti epitropatus in se suscipientes, quibus dedit omnimodam et plenariam auctoritatem et potestatem intrandi, vendendi et alienandi tantum de bonis suis omnibus, donec presens testamentum et contenta in eo plenarie exequantur et debite executioni mandentur. Unde ad futuram memoriam et preces dicti defuncti et cautelam quorum et cuius interest et poterit interesse in futurum, factum est exinde presens puplicum instrumentum testamenti per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrum subscriptorum testium subscriptionibus et subsignationibus roboratum.
Così A, si legga conditis.
Così A, si legga adventu.