Nos Franciscus de Asthis annalis iudex civitatis Potencie, Thomasius Strambus de Potencia puplicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra Serras Serras Montorii , Capitinate ac Basilicate regia auctoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto puplico instrumenti emptionis fatemur atque testamur quod predicto die eiusdem ibidem in nostri presencia constitutus vir honestus Leonardus de Naccaruso, clericus ecclesie Sancte Trinitatis de Potencia, consentiens primo in nos predictos iudicem et notarium cum siret ex certa sua scientia, nos suos iudicem et notarium in hac parte non esse iurisdictionem nostram voluntarie prorogando, non vi, dolo, metu ductus, ut dixit, sed sicud sibi utile et expediens visum fuit, vendidit, alienavit et per fustis tradicionem assignat, iure proprio et inperpetuum, honesto viro dompno Loysio Porcario, procuratori et priosto, ut dixit, ecclesie Sancti Michaelis de Potencia, ibidem presenti nomine et pro parte eiusdem ecclesie et clericorum predicte ecclesie, presenti et recipienti et ementi terram unam que vocatur Campolongo in tenimento civitatis Potencie suptus nuces Palmerii Budare, confines dicte terre iuxta terras episcopatus, mediante limite, ab alio latere iuxta terras dicti episcopatus prope quoddam budalem per quem est cursus aquarum, iuxta vallonum Bernardi a parte superiori, iuxta terram dicti episcopatus, solco mediante. Item ysquitellum unum ultra flumen Pontis de Tabulis magnum, confinatum ab una parte superiori iuxta terras ecclesie Sancti Francisci
de Potencia, mediante budale, ab alia parte iuxta viam puplicam per quam itur ad vallonum Molarii, ab inferiori parte iuxta dictum flumen magnum et alios fines, ad habendum, tenendum et possidendum, utifruendum et dominandum et faciendum in ipsis terris quicquid dicta ecclesia et clerici in utilitatem dicte ecclesie visum erit, nec non et quocumque modo voluerint, placuerit et placebit in comodum ecclesie prelibate et cum omnibus introytibus et exitibus suis ad terras intrandi et exeundi, nec non cum omnibus rationibus prout et sicud dictus dompnus Leonardus hactenus tenebat et possidebat et proprietatibus pertinentibus et spectantibus quovis modo ad dictas terras venditas. Pro qua quidem venditione dictorum duorum ysquendorum seu pectiarum duarum terrarum, dictus dompnus Leonardus venditor coram nobis confexus fuit se recepisse et manualiter habuisse a dicto dompno Loysio, preposito et procuratore dicte ecclesie, emptore nomine et pro parte eiusdem ecclesie, nomine ultimi precii inter eos conventi in carlenis argenti sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis, uncias duas ponderis generalis, totum silicet precium vendicionis ipsius. Promictens dictus dompnus Leonardus venditor pro se et suis heredibus et subcessoribus dicto dompno Loysio, preposito et procuratori dicte ecclesie et clericorum eiusdem, presenti et recipienti pro se, nomine et pro parte dicte ecclesie et clericorum presentium et futurorum, litem ‹vel› controversiam de dictis duabus ysquitellis ullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire vel absentire, palam, puplice vel occulte, sed ipsam vendicionem et omnia et singula supradicta et infradicta ratam et firmam ac rata et firma habere, tenere et perpetuo observare et contra ea non facere vel venire per se, heredes et subcessores suos, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de facto, modo aliquo, ingenio vel tractatu, sub pena dupli precii supradicti, medietate ipsius pene curie Sedis Apostolice vel alteri competenti curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela et alia medietate ipsius pene dicto dompno Loysio preposito et procuratori dicte ecclesie et collegii persolvenda, me predicto notario tamquam persona puplica pro parte dicte curie et dicto dompno Loysio pro parte dicte ecclesie ‹et› clericorum eiusdem collegii, presenti et stipulanti penam ipsam, qua commissa vel non commissa, exacta vel non exacta aud gratiose remissa et soluta vel non soluta, predicta venditio, sicud prefertur, predicta omnia et singula in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refectione omnium expensarum litis et extra que fierent, propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento dicti emptoris et predictorum clericorum ecclesie affate, nulla alia probatione quesita. Et renunciavit idem venditor super hiis dictus venditor exceptioni doli, vix, metus et in factum, presentis non sic celebrati contractus, exceptioni deceptionis et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habite, quam superius continetur et est expressum, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidia iusti precii subvenitur, exceptioni dicte vero pecunie non habite, non recepte et solute ac non boni argenti et non ponderate, et generaliter omnibus aliis auxiliis omnium iurium atque legum canonicorum et civilium que in corpore utriusque iuris reperiuntur, licteris papalibus et regiis que forte dictum instrumentum in parte vel in totum frangi et corrumpi possit, et specialiter iuri dicenti generalem renunciationem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renunciari non possit, quibus sufragantibus dicta venditio predictaque omnia possent in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus actendendis et inviolabiliter observandis et quod predicta omnia vera sunt, dictus venditor prefato emptori coram nobis presenti et recipienti corporaliter tacta prestitit ad sancta Dei evangelia iuramentum et voluerunt contrahentes ipsi quod si aliqua iuris sollepnitas in dicto instrumento defficeret tacite et expresse intelligatur in eo et totiens reffici et emendari possit ad consilium sapientis, donec opus fuerit veritatis substancia non mutata per me notarium supradictum. Unde ad futuram memoriam et predicti venditoris preces et prefati dompni Loysii emptoris et predicte ecclesie Sancti Michaelis et clericorum presentium et futurorum cautelam, factum est exinde presens puplicum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis ac nostrum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
Così A, si legga sciret.
Il convento di San Francesco di Potenza fu fondato nel 1266 (Pietro Ridolfi da Tossignano, Historiarum seraphice religionis libri tres, Venezia 1586, f. 276r; L. WADDING, Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum, Roma 1732, IV, p. 267, n. XIX; RENDINA, Istoria della città di Potenza, ediz. Abbondanza, p. 248; ediz. Villani-Mariano-Caserta, p. 241), mentre la sua chiesa attigua nel 1274 (notizie sparse con relativa bibliografia in L. PELLEGRINI, I Frati Minori: un’eccezione da interpretare, in Storia della Basilicata, 2. Il Medioevo, pp. 387-434, in particolare pp. 407-408; RESTAINO, La città di Potenza nell’età medievaleLa città di Potenza nell’età medievale, pp. 102-103; A. PELLETTIERI, "... potendosi dire Tempio fabricato di Miracoli". La chiesa di San Francesco di Potenza, in Quei maledetti Normanni. Studi offetti a Errico Cuozzo per i suoi settant'anni da Colleghi, Allievi, Amici, a cura di J.-M. Martin, R. Alaggio, 2 voll., Ariano Irpino-Napoli 2016, II, pp 845-855). La più antica notizia del convento risale a due anni dopo la sua fondazione: il 2 aprile del 1268, come si riscontra in un rogito del notaio Giovanni de Gunnella di Potenza vergato in presenza del regio giudice Matteo de sire Costantino, Dioniso Mazzullo di Potenza assegna a sua nipote Orinzia, figlia del defunto Giovanni di Pietra Bona, una casa posta nel 'vicinio' di San Francesco e altri beni immobili posti nella contrada Ronzone, nel vallone di Pinanco e nel vallone de Lacu, in cambio di assistenza, vitto e vestiti. Il documento è una copia autentica inserta in un contratto di transunto rogato nel 1311 su richiesta di Filippo de Garritello di Potenza dal notaio Bernardo de Comestabulo, sottoscritto, tra gli altri, da Roberto de Elzia, baiulo di Potenza (Archivio della Badia di Cava de' Tirreni, Arca LXV, 10; cfr. I regesti dei documenti della Certosa di Padula (1070-1400), a cura di C. CARLONE, (Fonti per la storia del Mezzogiorno medievale, 13), Altavilla Silentina 1996, doc. 56, p. 31; doc. 141, pp. 67-68; Repertorio delle pergamene dell’Archivio Cavense. Periodo angioino: 1266-1442, I, Regesti, a cura di C. CARLEO, Badia di Cava 2013, p. 104 LXV, 150; C. CARLONE, Le pergamene dei monasteri soppressi nell'Archivio Cavense, (Fonti per la storia del Mezzogiorno medievale, 23), Battipaglia 2015, p. 45, n. 139).
A ripete terras.
Così A.
Dictus venditor superfluo.
Così A, si legga assignavit.
Così A.
Così A.
Così A.