Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1431-05-10

title

121. Instrumentum procurationis

summary

Masella domini Ioannis de Salandra, in presenza di Liotto Mangono baiulo di San Mauro ‹Forte›, del giudice annuale della stessa terra Alessandro de Mellis ‹ovvero de Medico›, del notaio Pietro de Comonte ‹ovvero Claromonte›, abitante a San Mauro, nonché in presenza, con il consenso e l’autorità di Leonardo notarii Ricci, suo mundualdo, elegge il consorte Pietro de Papello suo legittimo procuratore.

bibliography

  • Inserto in doc. n. 122, ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 33v-37v, n. 7 [S].

teibody

† In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Anno a nativitate ipsius millesimo quatricentesimo tertio decimo primo, regnante serenissima domina nostra domina Ioanna secunda Dei gratia Ungarie, Hierusalem, Sicilie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galitie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque regina, , Provincie, Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero eius anno decimo septimo feliciter amen, die decimo mensis madii, none indittionis, apud civitatem Santi Mauri de provincia Basilicate.

Il trascrittore cinquecentesco ha vergato millesimo quatricentesimo tertio decimo primo; senza dubbio si tratta di un errore che va corretto con millesimo quatricentesimo tricesimo primo, giacché l’era regni fa riferimento al diciassettesimo anno di regno di Giovanna ‹II› d’Angiò, che coincise con il 1431 (computando per anni interi); al 1431, inoltre, spettò la IX indizione, indicata nel documento

Nos Alexander de Mel(l)is annalis ditte terre ydiot(a) iudex, Liottus Mangonus bayulus eiusdem terre in presenti anno none indittionis, Petrus de Comonte habitator terre Santi Mauri puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie regia autoritate notarius et subscripti testes ad hoc vocati specialiter et rogati, tenore presentis puplici procurationis instrumenti fatemur, notumfacimus et testamur quos pretitulatis die et loco, in nostri presentia personaliter constituta nobilis mulier Masella domini Ioannis de Salandra, uxor legitima Petri de Papello, cum (con)sensu et autoritate Leonardi notarii Ricci sui in hac parte mundualdi per eam eletti et procurator[is] confirmati sibi autorizantis et autoritatem // (c. 34v) prestantis in tota serie presentis contra[tt]us, quia predittus Petrus vir suus in hoc contrattu consentire non potest [eo] quod ipsum Petrum procuratorem suum facere intendit, cum tota iuris sollempnitate, coram nobis omnia via, iure et modo quibus melius et aptius de iure debuit et potuit, fecit, constituit et ordinavit suum generalem, verum et legitimum procuratorem, attorem, fattorem, defensorem neg[o]tiorum gestorum, certum nuntium specialem et quocumque alio nomine quo melius et de iure censeri potest et debet ipsum Petrum ibidem presentem et onus ditte procurationis in se sponte suscipientem ad omnes et singulas causas, questiones et lites motas et movendas, in quacumque curia et coram quocumque iudice ecclesiastico et ecclesiastica ‹sic› et specialiter ad petendum et exigendum ac recipiendum omnia bona sua mobilia et stabilia, ubicumque sita et posita, ad eandem Masellam quovis modo spettantia et pertinentia, ubilibet in toto regno Sicilie; et ipsa bona per eum capta et recepta vendendum, alienandum, distrahendum, permutandum, donandum et concedendum et pretium eorum ipsum recipiendum et recepisse (con)fitendum, paciscendum et componendum et ad tradittiones faciendum et omnicumque generis contrattum faciendum et instrumenta et cautelas quaslibet faciendum et fieri rogandum et requirendum et obligandum se, nomine ipsius Maselle, et bona ipsius Maselle constituentem super quocumque contrattu cum omnibus et singulis sollempnitatibus et obligationibus oportunis et generaliter ad omnia et singula alia eius negotia trattanda, facienda et operanda, que circa preditta vel aliquid predittorum sibi utilia videbuntur et que per quemlibet generalem et legitimum procuratorem et nuntium specialem, plenariam potestatem habentem et mandatum speciale cum autoritate legitima (con)stituta // (c. 35r) fieri possunt et debent et que causarum merita existunt et requirunt et quod ipsamet constituens facere posset et deberet si personaliter interesset, et(iam) si talia forent que mandatum exigeret propterea specialiter, dans eidem viro suo procuratori plenam et liberam potestatem preditta omnia et singula faciendi super predittis et quolibet predittorum, promittens ditta Masella constituens, autoritate qua supra, cum tota iuris sollempnitate pro eodem Petro viro suo et procuratore per Aquilianam stipulationem legitimam et sollempnem, sub ipotheca et obligatione omnium et singulorum bonorum suorum, mihi notario puplico pro parte omnium quorum vel cuius interest vel intererit seu interesse poterit quomodolibet in futurum sollempniter et legitime stipulanti se ratum, gratum, habitum et firmum totum ‹id› et quicquid dittus procurator et vir suus super premissis omnibus et quolibet predittorum pro parte et rationi duxerit faciendum et super eandem Masellam constituentem fattum esset. Ut autem huic procurationis instrumento plena fides valeat adhiberi, fattum est exinde puplicum instrumentum per manus mei preditti notarii, signo meo solito signatum, subscriptionibus et subsignationibus qui supra iudicis et bayuli et subscriptionibus infrascriptorum testium litteratorum qui interfuerunt roboratum.

Così S Così S qui, in seguito de Medico Così S verosimilmente per C(laro)monte Così S per omniscumque Così S per speciale

Quod scribsi ego idem Petrus qui supra puplicus in premissis omnibus et singulis vocatus et rogatus interfui, interlionavi ‹sic› superius ubi invenitur «interesse», non vitio sed oblivione, ideo pro authentico habeatur. Signum crucis proprie manus Alexandri de Medico qui supra iudicis idioti scribere nescientis Signum crucis proprie manus ditti Mangonis qui supra similiter scribere nescientis Ego Alexander de Potentia de Salvo testis // (c. 35v) interfui Ego don(n)us Nicolaus de Andrea testis sum Ego Stefanus de Mazotta testis interfui et me subscripsi Ego Ioannes Iacobus domini Ioannis de Salandra testis interfui Ego subdiaconus Antonellus Nic(ola)i Presti de Santo Mauro testis interfui et me subscripsi

notes alpha

    notes int