Nos Guglelmus ‹sic› Cappellus de Potentia et ipsius civitatis Potentie pro presenti anno tertie decime inditionis preditte annalis iudex, Matheus de Sacco de Potentia puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie reginali autoritate notarius et testes subscripti ad hoc vocati specialiter et rogati, presenti scripto puplico venditionis instrumento fatemur, notumfacimus atque testamur quod eodem die eiusdem ibidem coram nobis eiusdem presentialiter et personaliter constituta Ioannella de Gratiano alias de Gorgianti
de Potentia, iure Romano vivens, ut dixit, sicut ceteri homines et mulieres civitatis Potentie ab antiquo vixerunt et vivunt, non vi, dolo malo, metu ad id indutta, ut dixit, nec aliquibus suasionibus circumventa, sed eius gratuita et spontanea voluntate, pro suis utilitatibus et negotiis peragendis, quia sic eidem utile et expediens visum fuit, cum consensu, autoritate et spontanea voluntate Iacobi de Castellutio, habitatoris civitatis Potentie preditte, legitimi viri sui ibidem presentis et eidem uxori sue assensum, consensum et autoritatem dantis et expresse consentientis, pura, puplica et bona fide vendidit, alienavit venditionisque titulo per fustis // (c. 233r) traditionem assignavit ac tradidit, iure proprio et inperpetuum, Dominico de Vineola, habitatori civitatis Potentie, ibidem presenti pro se et suis heredibus et successoribus ementi et recipienti ab eadem Ioannella, domum suam unam, quam dixit se tenere et possidere iusto titulo et bona fide ac pleno titulo cambii et permutationis, permutatam cum ecclesia Santi Girardi civitatis eiusdem cum terris dotalibus suis que dicuntur Parasachi, sitis subtus castrum civitatis preditte, sitam intus civitatem eandem Potentie in parrochia Santi Girardi, confinatam ut dixit iuxta domum heredum quondam Ioannis de Famagusta muro comuni mediante, iuxta domum dotalem Ioannis Stanali, muro comuni mediante, iuxta domum Colelle de Saxo quintana pluviali mediante, viam puplicam et alios confines, francam quidem domum ipsam, liberam et expeditam ab omni onere redditus, servitutis, servitii sive census, cum viis, introitibuset exitibus suis ad ipsam domum rette intrandi et exeundi et cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis eidem domino spettantibus et pertinentibus quoquomodo et cum integro statu suo, prout constitit et consistere consuevit, ad habendum, tenendum, possidendum, donandum, permutandum, vendendum, faciendum et disponendum de domo preditta et in ea quidquid ipse emptor et sui // (c. 233v) heredes et successores voluerint et eisdem placuerit et visum erit tamquam de re propria ipsius emptoris, heredum et successorum suorum, quoniam prefata Ioannella cum autoritate qua supra vendidit et nil sibi et suis heredibus retinuit, nec quomodolibet reservavit in domo ipsa vendita et suis heredibus in dittis iuribus et rationibus. Pro qua quidem venditione prefata Ioannella, cum autoritate qua supra, vendidit et coram nobis confexa fuit et contenta se recepisse et manualiter ac presentialiter habuisse ab eodem Dominico emptore in carlenis argenti, sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis iusti ponderis et eletti argenti usualis pecunie regni, uncias quinque et tarenos viginti quinque, totum silicet pretium venditionis ipsius et finale pagamentum conventum et finitum infra contrahentes ipsos pro ipsa domo ut supra vendita et nil feidem inde restasse, promittens ditta venditrix, cum autoritate qua supra, per se suosque heredes et successores ditto Dominico emptori, pro se et suis heredibus et successoribus presenti, recipienti et stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de ditta domo ut supra vendita ullo umquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel assentire et infrascripta ratam, gratam et firmam ac // (c. 234r) rata, grata et firma habere, tenere, in perpetuo observare et contra ea non facere, dicere, opponere vel venire nec per se seu alios eius nomine, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de fatto, aliqua occasione, ingenio seu cautela, ‹promittens› per se ipsam venditricem et suos heredes et successores eidem Dominico emptori, presenti et stipulanti pro se et suis heredibus et successoribus, predittam domum venditam, cum omnibus suis iuribus, legitime defedere, antestare, disbrigare, excalumniare ac de evitione teneri suis propris sumptibus et expensis ab omnibus hominibus et personis, dominis, universitate seu collegio et ab omni persona volenti contravenire, sub obligatione ipsius heredum et successorum eorum ac bonorum suarum omnium stabilium et mobilium sese moventium, presentium et futurorum ubicumque existentium et de cetero extitorum et cuiuscumque vocabuli appellatione distintorum et pena pretii duplii supraditti, medietate ipsius pene quotiens co(m)mitti contingat regie curie vel alteri cuicumque ‹curie› ubi exinde fatta fuerit reclamatio seu querela et altera medietate preditte pene eidem emptori et suis heredibus et successoribus persolvenda, quotiens fuerit exinde quomodolibet contraventum, me preditto notario tamquam persona puplica pro parte ditte curie et preditto emptore pro se et suis heredibus et successoribus a venditrice preditta presente solemniter et legitime stipulanti; qua co(m)missa vel non commissa, soluta vel non soluta, exatta vel non // (c 234v) exatta aut gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum cum omnibus in eo contentis in suo semper robore et efficacia perseveret, rato manente patto cum refettione integra restitutione omnium dannorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento tam ditti emptoris et eius heredum et successorum, nulla alia probatione quesita, ita quod redduci non possit ad arbitrium boni viri nec exinde quomodolibet appellari seu aliter reclamari. Que bona ut supra generaliter obligata constituit se ditta Ioannella venditrix, cum autoritate qua supra, nomine precario tenere et possidere et quod licitum sit et liceat predicto Dominico emptori et suis heredibus et successoribus quandocumque de cetero voluerint dittum precarium, autoritate propria et sine sollemnitate qualibet, revocare et ad se advocare, lege qualibet non obstante. Et renuntiavit super his, cum autoritate qua supra, ditta venditrix pro cautela ditti emptoris et eius heredum et successorum voluntarie et expresse, ex certa eius scientia, ditto emptori presenti, recipienti et stipulanti ut supra, exceptioni doli mali, vis, metus et in fattum, presentis non sic celebrati contrattus preditti, exceptioni ditte pecunie non solute, non recepte, non habite, non numerate ac non boni et eletti argenti et non ponderati, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidiam iusti pretii // (c. 235r) subvenitur licet re vera, ut dixit ditta venditrix nulla deceptio intervenit et fuisse et esse verum et iustum pretium preditte domus prout fuit conventum et finitum infra contrahentes eosdem et finaliter exolutum presentis temporis, dispositione prefata, privilegio fori, beneficio restitutionis in integrum, conditioni indebite ob causam et sine causa, auxilio Velleyani etMacedonianus senatus consultus, ‹iuri› ypotecarum et omnibus aliis iuribus pro muliebris introduttis, moratoriis, litteris, privilegiis, cedulis et rescriptis quibuscumque in contrarium inpetratis vel inpetrandis, usibus, consuetudinibus, constitutionibus, capitulis regni huius premissis vel ipsorum aliquo in contrarium adversantibus quoquomodo ac omnibus aliis iuribus, legibus, exceptionibus, constitutionibus, compensationibus, allegationibus ac defensionibus quibus et propter que ditta venditrix et ipsius heredes et successores contra premissa vel ipsorum aliquo venire possent quoquomodo et eorum observantia se tueri, iuri dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri quo cavetur quod ditto iuri renuntiari non possit; certiorata prius, ut dixit, ditta venditrix per iuris peritum de iuribus ipsius et effettibus eorumdem antequam renuntiaret ‹eisdem. Et› pro quibus omnibus firmiter attendendis, adimplendis et inviolabiliter observandis quodque preditta omnia et eorum singula vera sint et in nullo unquam vacillent, ditta venditrix cum autoritate qua supra ditto emptori presenti et recipienti coram nobis corporaliter tattis litteris ad Santa Dei Evangelia iuramentum ‹prestitit› et fuit attum inter contrahentes eosdem, pro cautela prefati emptoris et ipsius heredum et successorum, quod si aliqua iuris vel fatti solemnitas in presenti instrumento deficeret, quod tacite et expresse // (c. 235v) intelligantur in eo et totiens refici, corrigi et emendari possint quotiens opus erit ad sensum sapientis eligendi per ipsum emptorem et ipsius heredes et successores, desuper veniat ad lucidam formam, veritatis substantia non mutata. Unde ad futuram memoriam et ditte venditricis preces et preditti emptoris et eius heredum et successorum cautelam et omnium quorum et cuius interest et poterit interesse in futurum certitudinem, fattum est exinde hoc presens puplicum venditionis instrumentum per manus mei notarii preditti, signo meo solito signatum, mei cuius supra iudicis et nostrum subscriptorum testium subscriptionibus et subsignationibus roboratum.
Così S per eisdem
Così S qui, in seguito Gorgiante
Così S per domo
Così S per venditrix
Così S per ? ad habendum
Così S per donec