Nos Iohannellus Pascalis de Potentia et ipsius civitatis Potentie ‹pro presenti› anno quartedecime indicionis predicte annalis ydiota iudex, Matheus de Saccho de Potentia publicus ubilibet per totum regnum Sicilie regia authoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et requisiti, presenti scripto publico capiens presens instrumento fatemur, notumfacimus et testamur quod eodem die eiusdem nobis quibus supra iudice, notario et testibus subscriptis convocatis, accersitis et existentibus in tenimento civitatis Potentie, in pertinentiis Sancte Marie Becheleni et Canalis, ad instantiam venerabilis domini Dominici de Regali canonici, yconomi et ‹procuratoris› pro ‹sic› venerabilis cachendrali ‹sic› ecclesie Sancti Girardi civitatis eiusdem, ut dixit, procuratorio nomine et pro parte eiusdem ecclesie Sancti Girardi // (c. 455v) et capituli prescriptorum et subscriptorum in eadem ecclesia, qui personaliter coram nobis et in nostri presentia constitutus asseruit quod venerabilis domnus Baldaxar Mordente, canonicus et archip(r)e(sbiter) eiusdem ecclesie Sancti Girardi quod diu fuit in sacris ordinibus constitutus in eadem ecclesia et ipsius ecclesie, qui qum ‹sic› administravit bona eiusdem ecclesie quia proster seu prepositus fuit eiusdem ecclesie pluribus vicibus et pecuniarum quantitates eiusdem ‹ecclesie› percepisse et habuisse et in proprium usum suum et utilitatem convertisse et expedisse et . . . effectus est debitor eiusdem ecclesie, qui voluit eius anime conscientiam exonerare et eiusdem ecclesie ius suum retribuere qua de causa . . . quia debitor erat in reconpensationem suorum debitorum per eundem eidem ecclesie debitorum et propter sue conscientie exonerationem ex certa sui scientia et aliis de causis ‹ad hec iuste› se inducentibus ac rationabiliter, ut dixit, dedit et per fustis traditionem tradidit et assignavit iure proprio et inperpetuum eidem procuratori, procuratorio nomine et pro parte dicte ecclesie cathedralis Sancti Girardi et ipsius capituli clericorum et successorum presenti et recipienti ab eodem // (c. 456r) archipresbitero, medietatem unius yscle sue petie terre ‹condam notarii› Antonii Mordente Laurini patris sui, que yscla in presens ut dixit est pro comuni et indiviso cum herede quondam Mathie Capelli, sita in tenimento civitatis Potentie et ‹in pertinentiis S. Marie Bethelem et› Canalis civitatis eiusdem, confinata ut dixit iuxta isclam domni Andreani de Medico cantoris Poten[t]ini limite comuni mediante, iuxta vallonem Canalis, iuxta ‹cugnarellum cuius archipresbiteri› aquali mediante, iuxta stratam publicam qua itur Buleum
, iuxta terram ecclesie sancte Marie Betheleem predicte quam ‹in presentiarum detinet in beneficium› domnus Girardus ‹Cucci et alios fines›. Quam medietatem yscle predicte ut supra dictus domnus archipresbiter dator se, nomine eiusdem ecclesie seu predicti procuratoris quo supra nomine, constituet ‹sic› precario nomine poss‹idere quousque ipsius possessionem acceperit› corporalem, quam accipiendi sua authoritate et retinendi deinceps eidem procuratori quo supra nomine et pro parte dicte ecclesie licentiam omnimodam dedit, tradidit et assignavit, ‹ut› plenius contineri ‹sic› in instrumento exinde confecto manu predicti notarii // (c. 456v) Mathei, supradictis anno, die, mense et indicione ut decet roborato . . . annali predictus Iohannellus et testes numero condecenti. Ideo procurator ipse authoritate supra concessa a predicto archipresbitero ut supra datore mediatore yscle . . . archipresbitero predictum precarium possessionis predicte amovere et ad se quo supra nomine advocare et capere coram nobis predictis iudice, notario et testibus . . . precarium revocando et ad se advocando procurator ipse procuratorio nomine quo supra corporalem poxessionem cepit ipsam ysclam . . . herbas inde extirpando, lapides capiendo et foras iactando et ‹in› eandem isclam deambulando ac terram pugillo capiendo et ‹omnia alia et singula faciendo que› denotant actum vere et realis possessionis et corporalis, nemine contradicente. Quam corporalem possessionem vacuam et expeditam libere et pacifice . . . pecie terre fuit adeptus et quo supra nomine assecutus et sic ipsam corporalem possessionem ipsius medie‹tatis› yscle eidem procuratori quo supra nomine datur, traditur et assignatur cum viis, introitibus et exitibus, iuribus, rationibus et pertinentiis suis omnibus // (c. 457r) ad ipsam medietatem iscle predicte quovis modo ‹pertinentibus› et cum omni integro statu sita, prout constitit et consistere consuevit. Ac asseruit predictus procurator quo supra nomine quod oportet ipsum habere publicum instrumentum super captione possesionis predicte, ad cauthelam ipsius ecclesie et eiusdem capituli presbiterorum et successorum, suis loco et tempore valiturum, necessarium et oportunum, ‹propterea› requires nos predictos iudicem ‹et notarium› quo supra nomine procurator ipse ut de predictis [faceremus] publicum instrumentum et quia officium nostrum publicum est et nequimus illud denegare, maxime iuxta petenti‹bus non est denegandum et quod› procurator ipse iuste petebat, ideo factum est exinde hoc presens publicum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, iudicis et nostrum subscriptorum testium subscriptionibus et subsignationibus roboratum.
Così S per captionis possessionis (dal seguito)
Così S per clericorum
Così S per successorum
Lacune segnalate in S da punti sospensivi, qui e altrove
Così S per debendorum
Così S qui, in doc. coevo Andreucius
Così S per Baleum
Così S per suo
Così S per medietatis
Così S per requisivit