Nos Iacobus de Guillelmo de Ditt(o) ditte civitatis Potentie annalis iudex , Nicolaus de Gaudiano de eadem civitate, publicus ubilibet per provincias Principatus citra serras Montorii, Basilicate et Terre Bari
regia authoritate notarius et subscripti testes de eadem civitate ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico declaramus et testando fatemur quod in nostri presentia ‹contituti› Iacobus Moresius et Margarita uxor eius, de Potentia, mero iure Romano viventes sicut ceteri homines et mulieres eiusdem civitatis ab antiquo vixerunt et vivunt, non vi, non metu, non dolo dutti nec aliquibus monitionibus circumventi, sed bona et spontanea voluntate eorum alienaverunt, vendiderunt, dederunt et tradiderunt Canioni de Carruba de Potentia, presenti, ementi, volenti et recipienti pro se suisque heredibus inperpetuum, terram unam sitam in tenimento Potentie in contrata ubi dicitur li Mondanelli, cuius hos dixerunt esse fines: ab una parte tenet Riccardus de Roto, mediante via publica qua itur ad serram Foy; ab alia parte tenet idem emptor; ab alia parte tenet Girardus Cortesius et ab alia parte tenet Andreas de Lacupensuli // (c. 289v) de Potentia et si qui alii sunt confines, exemptam et liberam videlicet ab omni conditione, redditu et servitio, una cum omnibus ibi habitis et cum viis suis ibidem intrandi et exeundi atque cum omnibus aliis universis iuribus, rationibus, iustitiis, accessionibus et egressionibus atque pertinentiis eius omnibus, cunctam et integram, ut dittum est, ipsumque Canionem in veram, corporalem et vacuam possessionem ditte terre legitime induxerunt ad plenum dominium proprietatis et possessionis et exinde usufruttibus ‹sic› ditti Canionis exinde emptoris et heredum suorum inperpetuum ad habendum, tenendum, possidendum, utifruendum eas et faciendum exinde omnia que sibi et eis facere placuerit quibuscumque modis, nihil dittis venditoribus vel eorum heredibus seu alii cuilibet alterius exinde reservato. Et pro preditta eorum alienatione, venditione, datione et traditione preditte terre, ditti Iacobus et Margarita coniuges in nostra presentia confexi fuerunt et presentialiter et manualiter recepisse et habuisse a preditto Canione eodem emptore, nomine pretii proinde inter eos comuni voluntate conventi, unciam auri unam et tarenos viginti duos et grana decem ponderis generalis, promittentes et obligantes se ditti vir et uxor venditores, heredes suos et bona eorum omnia, habita et habenda, per gaudie ‹sic› ‹et› stipulationee solemnee ditto Canione presenti pro se suisque heredibus, sub pena unciarum auri quatuor, medietate ipsius pene prefato Canioni vel // (c. 290r) eius heredibus persolvenda et reliqua medietate curie regie seu reginali, preditto Canione pro se suisque heredibus et me preditto notario pro parte ditte curie penam ipsam ab eisdem venditoribus solemniter et legitime stipulantibus, contra prefatam eorum alienationem, venditionem, donationem et tradditionem seu contra preditta vel aliquod predittorum, in iudicio vel extra iudicium, per se vel alium seu alium ‹sic›, de iure vel de fatto, nullo unquam tempore aliquatenus non venire, sed a modo et semper venditores ipsi et eorum heredes taciti et quieti exinde permanebunt preditto Canione et suis heredibus et tacitos et quietos facient exinde esse et permanere omnes homines et parte qui pro parte vel datore eorum vel eorum heredum preditto Canioni vel suis heredibus molestiam seu causationem aliquam exinde inferre quesierint, quibuscumque modis, alienationem predittam iidem venditores et eorum heredes prefato Canioni et suis heredibus defendent et antestabunt, discalumniabunt et disbrigabunt ab omnibus hominibus omnibusque partibus contra venditionem predittam forsan venire temptamptibus. Et renuntiaverunt expresse et scienter ditti venditores, pro cautela ditti Canionis et heredum suorum legi rem maioris pretii posite, Codice de rescindenda venditione et exceptioni non numerate pecunie, non ponderate, non date, non tradite et non assignate, // (c. 290v) non recepte et non eletti argenti, exceptioni doli mali, vis, metus, colludii prevaricationisi et infattum, conditioni indebite et sine causa reique preditto modo non geste; et ditta mulier specialiter renuntiavit beneficio legis senatus consulti Velleyani in favorem mulieris introdutto et generaliter omnibus exceptionibus iuris et fatti, iuri scripto et non scripto ac omni beneficio iuris et legum auxilio, canonico, civili et longobardo, constitutionum usus et consuetudinis, quibus suffragantibus ipsi venditores et eorum heredes in totum vel in parte contra dittum emptorem vel eius heredes aliquatenus venire possent. Et ad maiorem cautelam et securitatem ditti emptoris et heredum suorum inperpetuum, ditti venditores pro premissis omnibus attendendis et inviolabiliter observandis coram nobis eidem Canioni corporalia prestiterunt ad santa Dei evangelia iuramenta. Que quidem omnia qualiter in nostri presentia gesta et atta sunt ad futuram rei memoriam; et tam ad preces dittorum venditorum quam ad cautelam perpetuam ditti emptoris heredumque suorum nos prefati iudex, notarius et testes subscripti in presens publicum reddigimus instrumentum, mei preditti notarii propria manu scriptum et signatum ac mei preditti iudicis et nostrorum predittorum testium subscriptorum subsignationibus roboratum.
Così S qui per David
Così S per persone
Così S per
Così S per constitutionario, usibus et consuetudinibus
Così S per nomine