Nos Nicolaus de Oppido de Potentia ipsius civitatis Potentie annalis iudex, Franciscus notarii Iacobi de Potentia publicus ubilibet per totum regnum Sicilieregnum Sicilie reginali authoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati atque rogati, presenti scripto publico fatemur atque testamur quod constitutus in nostri presentia Nicolaus de Rocca de Potentia, non vi, non metu duttus, ut dixit, nec aliquibus suasionibus circumventus, sed sua gratuita et spontanea voluntate, sicut sibi utile et expediens visum fuit, vendidit, alienavit et per fustis traditionem assignavit, iure proprio et inperpetuum, Tomasio de Aquino ditto Naccaruso
de eadem civitate Potentie ibidem presenti pro se et suis heredibus recipienti et ementi, terram unam sitam in territorio ditte civitatis Potentie in contrata Flomarie, prope clusam Ioannelis, iuxta terram abbatis Raymundi de Aprutio a parte inferiori, mediante limite comuni; ab alia parte iuxta vineam domini Tomasii emptoris, // (c. 336r) mediante sepe ditte vineę, ab alia parte iuxta vineam Riccardi de Casaliasso
, mediante sepe; ab alia parte iuxta vineam Andreę Pissitelle, mediente sepe; et ab alia parte iuxta vineale donni Roberti de Turturella, mediante vallone, et si qui alii sunt confines; item vineale unum situm in eodem territorio in contrata Ursileonis, cum terra una contigua ipsi vineali a parte inferiori, iuxta terram ecclesie Santi Girardi, mediante limite, et via publica ab una parte; ab alia parte iuxta vineam Antonelli de Ristaino, mediante quintana, et ab alia parte iuxta vineam Antonii Bussiche, mediante sepe; ab alia parte iuxta vineam Angeli de Adriano
, mediante quintana puplica comuni, per quam quintanam itur ad fontem qui dicitur Fons Castaldis; ab alia parte iuxta terras ecclesie Santi Girardi quam tenet dittus abbas Raymundus, mediante quodam sulco aquationis ipsarum terrarum et ‹alios› si qui asunt confines; item terram unam aliam sitam in eodem territorio, in contrata Vallonis Molarium, iuxta terras ecclesie Santi Girardi mediante quodam vineale ab una parte, ab alia parte iuxta flomariam civitatis Potentie, ab alia parte iuxta terram ditte ecclesie Santi Girardi mediante sulco et ab alia parte iuxta viam publicam et si qui alii sunt confines; et dittus venditor predittum emptorem in corporalem possessionem // (c. 336v) dittarum terrarum, coram nobis, per fustem induxit ad verum dominium et proprietatem ipsius emptoris et heredum suorum ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum, nec non et quocumque modo voluerint ‹dictus emptor et sui heredes alienandum, ‹cum› viis suis in dittis terris venditis per eumdem emptorem intrandi et exeundi atque cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis sibi pertinentibus quoquomodo. Pro qua venditione dittus venditor coram nobis confexus extitit et contentus ‹fuit› se habuisse et manualiter recepisse ab eodem emptore, nomine pretii, in carlenis argenti, sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis, uncias duas et tarenos decem et otto usualis ‹pecunie› regni ponderis generalis, totum silicet pretium venditionis ipsius; promittens dittus venditor, per se suosque heredes, ditto emptori, pro se et suis heredibus stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de dittis terris ullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire, nec assentire, sed dittas terras eidem emptori et suis heredibus ab omni homine et persona quacumque legitime defendere, guarentire, authorizare et disbrigare ac de evitione teneri et dittam venditionem et omnia et singula supra ditta et infrascripta firmam et firma, ratam et rata habere et tenere et nunquam contrafacere, // (c. 337r) dicere, opponere seu venire per se et suos heredes aut aliquos quovismodo, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de fatto, aliqua occasione, modo, ingenio seun cautelan aut trattatu, sub pena dupli pretii supraditti, medietate ipsius pene reginali curie vel alteri curie ubi exinde fatta fuerit reclamatio seu querela et altera medietate ditto emptori vel suis heredibus persolvenda, totiens quotiens fuerit exinde quomodolibet contraventum, me preditto notario tamquam persona sollemniter parte ditte curie et ditto emptore a prefato venditore sollemniter stipulanti penam ipsam; qua commissa vel non commissa, exatta vel non exatta seu gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum cum omnibus que in se continet in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refettione dapnorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento ditti emptoris et eius heredum, nulla alia probatione quesita; et renuntiaverunt ‹sic› super hiis dittus venditor, voluntarie et expresse, pro cautela ditti emptoris et heredum suorum, exceptioni doli mali, vis, metus et infattum, presentis non sic celebrati contrattus, exceptioni deceptionis et fraudis reique preditto modo non geste vel aliter habite quam superius continetur et est expressum, exceptioni ditte non numerate pecunie et non solute, non habite et non recepte ac non veri et // (c. 337v) eletti argenti, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidiam iusti pretii subvenitur et generaliter omnibus aliis auxiliis et beneficiis omnium iurium atque legum et specialiter iuri dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod ditto iuri renuntiari non possit, quibus et propter que ditta venditio et confexio et scripti huius tenor posset in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus et singulis attendendis et inviolabiliter observandis quodque preditta omnia et singula vera sunt, dittus venditor preditto emptori presenti et recipienti coram nobis corporaliter manu tatta prestitit ad santa Dei evangelia iuramentum; et voluerunt ditti contrahentes quod, si aliqua iuris solemnitas in presenti instrumento deficeret, tacite et expresse intelligatur in eo et totiens refici possit et emendari ad consilium sapientis, quotiens opus erit, veritatis tantum substantia non mutata. Unde ad futuram memoriam et ditti Nicolai de Rocca venditoris preces et prefati Thomasii emptoris et heredum suorum cautelam, fattum est exinde presens puplicum instrumentum per manus mei preditti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis ac nostrorum ‹predictorum› subscriptorum testium signis et subscriptionibus roboratum.
A Raynaldi, qui e in seguito
A Casali Aspero
A Ariano
A saq(ua)to(r)io
A contrafactum
A boni