Nos Ioannellus de Madio ipsius civitatis annalis iudex, Antonius Mordente puplicus ubique per provincie ‹sic› Terre Laboris et comitatus Molisii, Principatus citra , ultraque terras ‹sic› Montorii ac Basilicate reginali autoritate notariuset subscripti testes ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico notumfacimus et testamur quod in nostri presentia constituti magister Angelus Millaranus de Potentia, e[x par]te una, et dopnus Leonardus Moyse consentiens in nos pre[dictos] iudicem et notarium ut in suos, cum sciret se nostre [iurisdictio]ni non esse subiettum, ex parte altera, prefatus magister Angelus non vi, dolo, metu coactus, nec aliquibus suasionibus in[d]uctus, sed sua gratuita et spontanea voluntate, sicut sibi utile ac expediens visum fuit, vendidit, alienav[i]t et per fusti ‹sic› tradicionem assignavit iure proprio et in perpetuum prefacto dompno Leonardo ibidem presenti, ementi ac recipienti pro se, heredibus et successoribus suis, pecias tres terrarum sitas et positas in loco qui dicitur lo Canal(e), iuxta vineam Roberti Grassi sepal(e) mediante, iuxta vineam heredis condam Guillelmi Scacton(i)
mediante sepal(e), iuxta vallonum Cannal(is) ‹sic›, viam publicam, pascum co(mmun)ie / civitatis et a parte superiori iuxta vineale Mali Angeli et alios confines; quas quidem tres petias terre idem magister Angelus // (c. 395v) venditor asseruit coram nobis habere pro indiviso cum Antonello fratre suo; et dictus magister Angelus venditor prefatum dopnum Leonardum emptorem, pro se et suis heredibus et successoribus, in corporale possessionem dictarum trium peciarum terrarum pro indiviso cum prefacto Antonello fratre suo in corporale ‹sic› possessionem dictarum predictarum trium terrarum pro indivisarum ‹sic›, ut supra, coram nobis per fustem induxit in corporalem possessionem, ad verum dominium et p(ropri)etatem ipsius emptoris et heredum ac successorum suorum ac ‹sic› habendum, tenendum, possidendum, vendendum, dominandum, permutandum nec non et quocumque modo voluerint dictus emptor et sui heredes alienandum, cum viis suis in dictarum petias terrarum intrandi et exeundi atque cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis sibi pertinentibus quovis modo. Pro qua vendicione dictus vendicto[r cora]m nobis confexus et contentus fuit se habuisse et manua[liter] recepisse a dicto dompno Leonardo emptore, nomine pretii in c[arle]nis argenti ‹ponderis› generalis, sexaginta per uncias computatis, un[ci]as duas, totum silicet precium venditionis ipsius; permitensm dictus venditor per ‹se› et suos heredes dicto emptori, pro ‹se› et suis heredibus et successoribus stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de dictis terris nullo unquam tempore non inferre nec inferenti consentire, sed dictas terras eidem emptori et suis heredibus ab omni homine et persona quacumque legitime defendere, generaliter disbrigare et ‹de› evitione teneri et dictam vendicionem ac omnia et singula supradicta et infrascripta rata et firma habere, tenere et numquam contrafacere vel vendere per se et suos heredes aut aliquos quovis modo, in iudicio vel extra, de iure vel de facto, aliqua occasione, ingenio seu tractatu, sub pena dupli precii supradicti, // (c. 396r) mediante ipsius regie curie vel alteri curie ‹ubi› exinde facta fuerit reclamatio seu querela et altera dicto emptori et suis heredibus, totiens quotiens fuerit exinde quomodolibet contraventum, me predicto notario tamquam persona publica pro parte dicte curie ac dicti emptori pro se et suis heredibus et prefato venditore penam ipsam solemniter et legitime stipulantibus; qua commissa vel non commissa, exapta vel non exapta aut gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum cum omnibus que in se continentur in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refecione damnorum interesse, expensarum litis et extra que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assercioni cum iuramento dicti emptoris et eius heredum ac successorum, nulla alia probatione quesita. Et renunciavit super hiis dictus venditor voluntarie et expresse pro cautela dicti emptoris et heredum suorum exceptioni doli mali, vis, metus et infactum, presentis non sic celebrati contractus, exceptioni deceptionis et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habite quam superius continetur et est expressum, exceptioni dicte non numerate pecunie, non solute, non habite, non recepte ac non boni argenti, legi resisorie ‹sic› qua deceptis ultra dimidiam iuxti pretii subvenitur et omnibus aliis auxiliis et beneficiis omnium iurium atque legum et specialiter iuri dicenti generalem renuncicionem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renunciari non possit, quibus et propterque dicta vendicio vel huiusmodi stipulanti tenor vel confexio possit in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus et singulis actendendis et inviolabiliter observandis quodque predicta omnia // (c. 396v) vera sint, dictus venditor prefato domno Leonardo emptori, presenti et recipienti, coram nobis ad santa Dei evangelia corporaliter prestitit iuramentum; et voluerunt contrahente/ ipsi quod si in presenti contractu aliqua iuris solemnitas deficeret, quod in illo tacite et expresse intelligatur et quod ad cautelam ipsius emptoris quociens opus erit refici possit semel, bis et ter ad sapientis consilium, veritatis substantia non mutata. Unde ad futuram ‹rei› memoriam et ‹tam› dicti vendictoris preces quatenus prefacti emptoris, presens publicum instrumentum ‹factum est› per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrorum predictorum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
Così S qui, in docc. coevi Sanctori
Così S per comune
Così S per venire
Così S per medietate
Così S per refectione
Così S per renunciationem
Così S per huius scripti
Così S per quam