Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1146-08

title

H 1

summary

Transumptum Giovanni,vescovo di Anglona episcopi Anglonensis de concessione et confirmatione ecclesiae Sancti Pancratii de civitate Sancti Archangeli, capitulo et clero consentientibus

bibliography

  • Archivio Cavense
  • H 1

teibody

Sicut iniuste petentibus bona prorsus sunt deneganda, sic etenim digne querentibus grata penitus sunt concedenda. Qua propter Ego Giovanni, vescovo di Anglona divina gratia Anglonensis episcopus… venerabilibus Sancte Cavensis ecclesie monachis in obediencia Sancte Marie de Curuzosima manentibus.

rogatus, quandam ecclesiam Sancti Panc(r)atii, in territorio Sancti Archangeli sitam eis concedere, quam Andrea, fratello di Argiro frater Argiro,fratello di Andrea cum omni parentela sua de eadem civitate Sancti Archangeli habitantes, pro delictorum suorum venia, sacro Cavensi monasterio dederant; videns itaque quia non ut fures et latrones dirumpere, verum etiam per hostium intrare maluerunt, consilio et consesu nostrorum canonicorum concedo domno Falco gratia Dei eiusdem monasterii Cavensis venerabili abbati suisque successoribus hanc predictam ecclesiam per manus domni Ruggero, priore supradicte obediencie de Churizosima prioris et aliorum fratrum ibidem commorancium, scilicet domni Madio, monaco, et domni Ursone, monaco, et domni Acto, monaco, et domni Maiore, monaco. Si quis vero huic nostre concessionis vel donationis contraire, vel de Cavensi monasterio eam distrayre temptaverit et nisi castigatus se emendaverit, anathema sit.

Hoc enim actum est, et per manus Rogerii diaconi scriptum. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo quadragesimo sexto, indictione nona, secondo nonas augusti, luna XII. Et ut hanc cartulam firmam stabilemque permaneat, nostro proprio sigillo eam signare precepimus. ✝ Signum manus Giovanni, vescovo di Anglona Anglonensis canonici ✝ Ego Nicolaus Anglonensis canonici interfui ✝ Ego Rogerius Anglonensis cappellanus interfui

notes alpha

    notes int