offerimus venerabili ecclesiae Dominae nostrae Deiparae et semper Virginis Mariae de Cyr-Zosimo possessiones his terminis comprehensas: principium fit a loco dicto Nuda, località, et ascendit sicut vadit via, quae ducit ad torrentem Ceco, torrente sursum ad dexteram et ad occidentem, et iungitur loco dicto Putzirra, località, et inde vadit et erumpit ad rivum Melisso, ruscello, et ut descendit Melisso, ruscello et effunditur in flumen Sarmentum, et sicut descendit flumen Sarmentum et erumpit prope finem rivi Capillo, ruscello et iungitur aliis possessionibus Sanctae ecclesiae Cyr-Zosimi, et clauduntur. Harum vero possessionum tenimentum offerimus et confirmamus supradictae ecclesiae S. Mariae de Cyr-Zosimo et fratribus, qui sacrum ministerium praedictae ecclesiae obeunt et exercent, pro redemptione et remissione nostra nostrorumque parentum, ut invenire valeamus misericordiam in die iudicii. Mandamus autem ut nemo infirmare audeat hanc nostrum oblaionem, nec nos ipsi, nec strategus, nec turmarcha, nec alius quisquam nostrae dictione subiectus; et qui praesumpserit irritam facere hanc nostrum gratuitam concessionem, quam offerimus supradictae ecclesiae Sanctissimae Deiparae maledictus sit a Domino Deo omnipotente, a tercentis octo et decem Sanctis divinis Patribus, et pars eius sit cum Iuda Iscariota proditore sui Domini et Magistri. Et si ministry nostri, sive nostri magistratus tentaverint hanc oblationem infringere, et Sanctam ecclesiam his possessionibus exturbare, Digna poena eos mulctabimus, tanquam violatores nostrorum praeceptorum et instrumenti; quod ad firmam fidem et robur nostra solita bulla cerea munivimus,