Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1135-03

title

G 17

summary

Diploma Nicolai comitis Principatus de donatione terrae quae Serramediana dicitur, apud Satrianum et Salviam, finibus designatis, facta monasterio Cavensi.

bibliography

  • Archivio Cavense
  • G 17

teibody

✝ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo tricesimo quinto, temporibus domini nostri Roggerii Sicilie et Italie excellentissimi regis, mense martio, tertiadecima indictione.

Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis de suis rebus aliquid optulerit, dicente Domino, centuplum accipiet et vitam consequetur eternam. Quapropter ego Nicolaus comes Principatus filius quondam W(ilielmi) similiter comitis de Principatu pro amore Dei seu pro salute anime patris et matris mee atque mee, optuli in monasterio Sancte Trinitatis per manus Simoenis venerabilis eiusdem monasterii abbatis, serram que dicitur de Mezzana, que pertinens est de castello Satriani, per huiusmodi fines: a parte orientis finis ipsius monasterii; a parte meridiei finis vallone qui dicitur de Mezzana; a parte occidentis finis predicti monasterii; a parte septemprionis iterum finis ipsius monasterii, et parum tangit in fine Salvie et Satriani, et ascendit contra orientem et vadit usque in aquam de Cirasu et descendit in capite terre ipsius monasterii, que est prime finis, cum omnibus que intra in totam ipsam serram sunt, cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis. Ea videlicet ratione ut integra ipsa oblatio qualiter superius legitur semper sit iuris et dicionis ipsius monasterii, et ipse domnus abbas eiusque successores et partes ipsius monasterii licentiam habeant de ea subscribendo tenore facere quod voluerint, salvis tamen terris hominum ipsius castelli Satriani, quia ibi per patrimonium iure possident et salva incisione lignorum non astiva ab hominibus ipsius comitis commanentibus de Satriano, ut de quecubus et de aliis arboribus que fructus faciant inter ipsam serram existentibus eis incidere non liceat, et salvis etiam pascuis animalium ipsius comitis hominum de Satriano, tamen sine dapno ipsius monasterii. Et ob hoc et propter aliam terram cum silvis et vacuis quas ipse comes ego optuli in ipso monasterio in pertinentiis castelli quod Olecta dicitur, quamque et cum aliis terris vacuis et laboratoriis et aliquantis arboribus que sunt in loco Tusciano, fateor me suscepisse a parte ipsius monasterii causa benedictionis ducentos quinquaginta solidos tarenorum presentis monete civitatis Salerni. Unde per convenientiam ego prefatus comes guadiam Romoaldo monacho et priori eiusdem monasterii pro parte ipsius monasterii dedi et fideiussores et pro illius parte posui W(ilielmum) germanum meum filium quondam superscripti W(ilielmi) comitis, et Riccardum Philippum filium quondam Iohannis notarii. Et per ipsam guadiam ego Nicolaus comes obligavi me et heredes et successores meos semper defendere partibus ipsius monasterii integram suprascriptam oblacionem ab omnibus hominibus, et ribui licentiam ut quando pars ipsius monasterii voluerit, potestatem habeat ipsam oblationem per se defendere qualiter voluerit cum omnibus muniminibus et racionibus quas de ea ostenderit. Et sicut superius scriptum est ego prenominatus comes et heredes et successores meos non adimplevero et superscripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere tentavero, per eadem guadiam obligavi me et heredes seu successors meos componere partibus ipsius monasterii trecentos auri solidos costantinatos. Et taliter tibi Vitali notario scribere precepimus et de meo sigillo ceram vullari fecimus.

✝ Ego Iohannes Satrianensis episcopus propria manu confirmavi ✝ N(icolaus) ✝ Ego Pandulfus iudex testis sum ✝ Ego Petrus filius Kalukuri testis sum

notes alpha

    notes int