Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1154-11

title

H 17

summary

Diploma Silvestri, comitis Marsici, de confirmatione casalis Tramutulae cum omnimoda iurisdictione et omnium donationum, concessionum et oblationum de eo; de donatione quoque possessionum in eius pertinentiis cum aquis, silvis et pascuis et iure pascuandi et aquandi in toto Marsici territorio, facta monasterio Cavensi.

bibliography

  • Archivio Cavense
  • H 17

teibody

In nomine dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno incarnationis Eiusdem millesimo centesimo quinquagesimo quarto, mense novembris, indictione secunda, regnante domino nostro Roggerio piisiimo ac semper triunfatore magnifico rege Sicilie, ducatus Apulie atque principatus Capue, una cum meo regnante W(ilielmo) filio domino nostro rege glorioso.

Si iuste postulatio voluntatis omnibus Dei cultoribus locisque venerabilibus studio debet prosequente compleri, illis precipue qui pro peccatis nostris et offensionibus vigiliis et orationibus Dei misericordiam incessanter invocant, pre postulationis effectu iugiter debemus impendere, eorumque iustis petitionibus assunsum prebere. Tuis igitur Marine venerabilis abbas monasterii Sancte Trinitatis de Cava, quod est constructum extra civitatem Salerni in loco ubi dicitur Mitilianus petitionibus clementius annuentes, per postulationem etiam domni Iohannis Marsici eiusdem monasterii monachi, qui vester est cappellanus, qui etiam Sancti Petri Tramutule monasterium a fundamento incepit et fere ad effectum usque perduxit, pro domini etiam Rogerii primi Sicilie comitis anime salute magnifice memorie et domni Goffridi nostri patris ceterorumque nostrorum parentum animarum remedio, et ut Deus omnipotens domini nostri magnifici regis Roggerii et domini W(ilielmi) sui filii gloriosi regis coronam confirmet et conservet et nos etiam nostrosque filios idem deus manuteneat et ad bonum finem perducat, presentis privilegii auctoritate nos Silvester Dei et domni regis gratia Marsici comes confirmantes concedimus eidem Sancti Petri Tramutule monasterio omnes retro donationes et oblationes venditiones, commutationes et concessiones a meis predecessoribus et a bonis hominibus Marsici utriusque etiam sexus et etatis illatas. Interea nos prefatus Dei comes Marsicanorum prospicientes illud tenimentum ita modicum esse, quod nequaquam eidem monasterio nec eiusdem hominibus casali sufficere valeret, amore Dei et nostrorum ut dictum est parentum animarum remedio et eiusdem domni Iohannis petitionibus et magno amore, consilio etiam domni Iohannis Marsici episcopi necnon domni Odonis Sancti Stefani abbatis et Iohannis Burdonis nostri dapiferi et Rogerii Duranti et aliorum bonorum hominum Marsici, quorum nomina subterleguntur, addimus has terras predicto monasterio sicut inferius per designata loca et fines presens privilegium determinat et demonstrat: a prima parte videlicet a fine terre Maiorani, sicut ascendit per rai de puteolo per finem eiusdem Maiorani usque ad decollam pedis monticelli, sicut exinde ascendit usque ad arbores et vadit per eundem pedem monticelli cum totis terris laborabilibus et inlaborabilibus que sunt per iamdictum pedem monticelli usque ad caput vinearum prefati monasteri cum terra laboratoria que est ibidem. Ab eodem vero loco per directum sicut itur usque ad Sanctam Palumbam cum totis terris laborabilibus que sunt a iamdictis vineis ab oriente et meridie iterum usque ad Sanctam Palumbam, et exinde revolvit per divisam que est inter tenimenta Marsici et nove Tramutule et ascendit per anticam et vadit per crepidinem sicut cruces per ordinem in arboribus facte sunt usque in ripam in qua causa indicii facta est est crux, et revolvit per ipsam crepidinem recte factis in arboribus crucibus usque in criptam de Melito, et ab ipsa cripta sicut ascendit recte usque in capite montis sicut aqua descendit a parte monasterii supradicti, et vadit per caput veteris Tramutule et descendit in capite rivi qui Busentinus dicitur, et sicut revolvit per crepidinem que est super monasterium sicut cruces signate sunt, et redit in via que exit de monasterio et vadit per eandem viam quam domnus Iohannes Marsici fecit usque ad priorem finem predicte terre Maiorani. Infra hos autem fines concedimus eidem monasterio easdem terras cum itroitibus et exitibus suis et cum omnibus infra se habentibus et continentibus, aquis, silvis et pascuis cum arboribus fructiferis et infructiferis libere et quiete, ad habendum et possidendum et quicquid voluerit faciendum, absque ulla nostri aut heredum nostrorum vel hominum seu successorum molestia et contrarietate. Confirmamus insuper casale ipsum Sancti Petri quod domnus Iohannes Marsici fecit hospitari, ita ut omnes qui modo ibidem abitant aut ab isto die in antea abitaverint, liberi et quieti sine molestia nostri vel heredum nostrorum vel hominum seu successorum maneant et habitent, sicut videlicet ceteri monasteriorum homines libere manent, et absolute et modis omnibus iamdicto monasterio preceptis tantum subiaceant. Ea videlicet ratione ut tu prefatus domnus Marinus Sancte Trinitatis de Cava venerabilis abbas neque successores tui nec quisquam de vestris prioribus monachis vel cuiuslibet ordinis de nostris propriis hominibus civitatum nostrarum quas nunc habemus vel habituri sumus potestatem ad habitandum in eodum casali recolligere sine nostri licentia vel iussione non habeatis. Animalibus denique omnibus predicti monasterii Sancti Petri videlicet et animalibus hominum casalis eiusdem in nostra terra Marsici et aquas absque concedimus dampno, exceptis glandibus. Si qua vero quod absit, magna humilisve persona huius nostre concessionis et confirmationis paginam aliquo modo violare vel interrumpere presumpserit, sciat se composituram auri libras triginta, medietatem regali curie et aliam medietatem iam dicto monasterio Sancte Trinitatis, penaque persoluta presens privilegium pristinum robur optineat. Et ut diebus futuris omnibus hec nostra donationis concessio tibi domne Marine Sancte Trinitatis de Cavea venerabilis abbas et tuis successoribus a nobis et heredibus nostris et successoribus firma permaneat, hoc privilegium per manus Lamberti nostri notarii scribi nostrique tiparii plumbea bulla insigniri precepimus et crucis vivifice signum manu propria subter fecimus. Ubi vero interllineas distrubatum est in loco qui dicit sicut videlicet ceteri monasteriorum homines liberi manent et absolute non noceat.

✝ Domni Silvestri Dei gratia Marsici comitis manus signum, quod huius privilegii extat fimamentum. ✝ Signum manus domni Alexandri Marsici veteris qui interfuit ✝ Signum manus Iohannis Burdonis domni comitis dapiferi ✝ Signum manus Rogerii Duranti ✝ Signum manus Goffridi Salvatici ✝ Signum manus W(ilielmi) Guiscardi ✝ Signum manus Cancri ✝ Signum manus Goffridi filii Gualterii ✝ Signum manus Simeon(i) Manci ✝ Signum manus Tangredi fratris Ioncari ✝ Ego Iohannes Marsicanus episcopus ✝ Ego Oddo abbas Sancti StephaniIaspidus hoc totum iudex probat ordine notum ✝ Ego Iohannes notarius filius Bisancii iudicis ✝ (firma greca) Iohannes notarius testis ✝ Signum manus W(ilielmi) filii Gualterii ✝ Signum manus Petri Cotonii ✝ Signum manus Maiorani ✝ Signum (manus) Roberti filii archidiaconi ✝ Signum manus Goffridi filii Petri Cotonii.

notes alpha

    notes int