Nos Guillelmus divina favente clementia comes Principatus, domini Henrici similiter comitis de Principatu heres et quondam filius, pro remissione peccatorum nostrorum et salute anime predicti patris nostri per huius privilegii paginam concedimus et confirmamus in ecclesia Sancti Blasii que sita est in tenimento civitatis nostre Satriani homines, criptam, yscam planam et omnes possessiones et universa tenimenta que tenuit et possedit tempore domini regis Guillielmi felicis memorie et tempore patris nostri domini comitis Henrici felicis recordationis. Ea videlicet ratione utCavense monasterium et pars eius omnia suprascripta sua potestate teneat et dominetur et de eis quod voluerit iusta ratione faciat, absque contrarietate nostra et heredum nostrorum et cuiuslibet partis nostre reipuplice. Si vero aliqua nobis subiecta persona contra hanc nostre concessionis et confirmationis cartulam venire aut agere temptaverit vel eam quolibet modo infringere quesiverit, centum aureorum penam incurrat, medietatem ipsius compositionis prefato monasterio tribuendam, alteram medietatem nostre camere applicandam. Ad perpetuam igitur memoriam et prescripti monasterii firmitatem hanc paginam tibi Nicolao notario fideli nostro scribere precepimus et sigilli nostri impressione bulla cerea precepimus insigniri eamque tibi fratri Guillelmo de Guardia suprascripte ecclesie priori venerabili iussimus assignari.