Dignum quidem et iustum est, quin etiam Deo et hominibus gratum eos qui Deo iugiter inserviunt eumque indesinenter colunt, quotidie precantes pro communi hominum salute atque adeo pro animarum utilitate enixe operam dantes et assiduas nec intermissas vigilias agentes, amice semper complecti et benevolentia prosequi, eorumque petitiones explere nulla mora interposita aut excusatione. Quapropter cum talem te geras in spiritualis salutis negotio tu, domine Petre piissime monache predicti monasterii Sancta Trinitatis, quod est sub nostra dictione et potestate, idcirco nos pro benevolentia, qua quidem monasterium, cui tu prees, prosequimur, tuas petitiones, quantum in nobis est, benigne excipientes, primum propter Dei timorem, deinde propter spititualem salutem patris nostri et propter remissionem nostrorum peccatorum, damus et concedimus monasterio Sancte Trinitatis monasterium Sancti Hadriani, quod positum est in Calabria in pertinentiis Rossani, cum omnibus eius possessionibus et obedientiis, ut ipsum habeat in sua potestate et dominio, et suffraganeum site idem monasterio Sancte Trinitatis amodo et in perpetuum, et faciat in ipso quecumque monastica regula et apostolicae constitutiones statuunt. Ad haec precipimus etiam omnibus gloriosissimis nostris strategis, potestatibus, turmarchis, et uno verbo, omnibus nostrae ditionis administratoribus, ne ullum impedimentum aut damnum afferant ipsi, quin immo ut illud adiuvent et foveant. Ad maiorem autem fidem et firmamentum eorum omnium qui lecturi sunt, presens hoc diploma, nostra consueta bulla plumbea munitum, ipsi datum est mense et indictione suprascriptis.