Commissae nobis apostolicae sedis nos hortatur auctoritas ut locis et personis ipsius auxilium devotione debita implorantibus, tuitionis presidium impendere debeamus, quia sicut iniusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium nulla est differenda petitio. Presertim eorum qui cum honestate vitae et laudabili morum compositione gaudent omnipotenti Domino deservire. Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et predecessroum nostrorum felicis memoriae Gregorii VII, Urbani, Pascalis, Calixti et Innocentii, romanorum pontificum vestigiis inherentes, Cavense monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scriptis privilegio communimus, atque ab omni tam ecclesiasticae quam secularis personae iugo ita omnino liberum manere decernimus, ut soli Sanctae et apostolicae romanae ecclesiae videatur esse subiectum. Statuimus quoque ut illa monasteria, ecclesiae sive cellae, quas supradictus predecessor noster Gregorii VII in Celento monte, Gisulfo bonae memoriae Salernitano principe concedente, cenobio vestro donavit et sui decreti corroboratione sancivit, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, videlicet monasterium Sanctae Mariae de Gulia, monasterium Sancti Archangeli, Sancti Nicholai, Sancti Magni, Sancti Fabiani, Sancti Georgii, ecclesiam Sanctae Luciae cum cellis eorum. Nec minus etiam vobis vestrisque successoribus confirmamus monasteria et ecclesias sive cellas que circa ipsum Cavense monasterium constitutae sunt, idest ecclesiam Sanctae Mariae cum casali suo, quod a vobis edificatum est, ecclesiam Sancti Eliae, Sancti Andreae de Albole, Sanctae Mariae de Draconeia, Sancti Petri ad Traversam, monasterium Sancti Leonis supra fluvium Veterem, ecclesiam Sanctae Mariae de Vetrantu, ecclesiam Sancte Marie de Stafilo, Sancti Nicholai de Gallo canta, monasterium Sancti Liberatoris, ecclesiam Sancti Iohannis de Stafilo, monasterium Sancti Iohannis de Veteri, castrum Sancti Adiutoris cum suis pertinentiis, ecclesiam Sanctae Mariae in Mallonis, Sancti Martini ad Formam, Sancti Angeli secus Nuceriam, ref="https://it.wikipedia.org/Q86661764">Sanctae Mariae ad Paum. In territorio Apud montis ecclesiam Sancti Mathei et ecclesiam Sancti Iohannis; item ecclesiam Sancti Salvatoris de Passiano, Sancti Archangeli ad Lapillam, Sancti Stephani. Intra civitatem Salerni ecclesiam Sancti Nicholai, Sancti Maximi, Sancte Sophiae, Sanctae Mariae de Domno. Iuxta Salernum ecclesiam Sancti Martini de Carnara. In Reginnis Minoris monasterium Sancti Salvatoris et Sancti Iohannis. In Neapoli Sancti Archangeli et ecclesiam Sancti Felicis de Porta Monachorum. Apud Tuscianum ecclesiam Sancti Archangeli, Sancti Mathiae, Sancti Nicholai de Laniu, Sancti Blasii. Apud opidum Gifuni ecclesiam Sancti Michahelis et Sancti Georgii. In territorio Capud Aquensi ecclesiam Sancte Barbarae. Item in Cilento ecclesiam Sancti Iohannis de Terrisino, Sancti Blasii de Botranu, ecclesiam Sancti Salvatoris ubi ad Nucem dicitur, ecclesiam Sancti Angeli de Monte Corace, Sancti Zachariae in loco Lauri, Sancti Mathei apud duo flumina, Sancte Marinae de Nove, monasterium Sanctae Barbarae, ubi Cerasus dicitur. In Genestrosula monasterium Sancti Nicholai, monasterium Sancti Angeli ad Casellas, iuxta Silvam Nigram. Apud Olizam monasterium Sanctae Mariae de Pertusa, Sancti Petri apud Pollam, Sancti Petri de Atana, Sancti Marciani, Sancti Arsenii, Sancti Iacobi in Burgensa. Apud Satrianum monasterium Sancti Blasii cum cellis et pertinentiis suis. Apud Marsicum ecclesia Sancti Petri de Tramutule. In territorio Dianensi ecclesiam Sancti Nicholai et ecclesiam Sanctae Mariae de Casali, ecclesiam Sancti Nicholai de Fasanella, ecclesiam Sancti Symeonis in Laurino, ecclesiam Sancti Andreae in Olida. Apud Diascaleam monasterium Sancti Petri et ecclesiam Sanctae Mariae cum hospitali, Sancti Nicholai apud opidum Mercurii, Sanctae Mariae de Rota, Sancti Petri et Sancti Benedicti de Ollano, Sancti Pauli et Sancti Petri de Renda. Apud oppidum Sancti Mauri ecclesiam Sanctorum Cosmae et Damiani. Apud Noe: ecclesiam Sanctae Mariae de Kyrizosimo cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Georgii de Piscopia, monasterium Sancti Petri de Branchalla cum cellis et pertinentiis suis. Tarenti: ecclesiam Sancti Benedicti, Sanctae Mariae cum cellis suis; Sancti Angeli in Mutula, Sancti Viti cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Savini in territorio Castellanete. Apud oppidum Cicale: ecclesiam Sancti Georgii cum ecclesia Sanctae Trinitatis una cum cellis et pertinentiis eorum. In Apulia secus Luceriam ecclesiam Sancti Iacobi. In Prato Gargano ecclesiam Sancti Egidii, ecclesiam Sanctae Mariae, Sancti Stefani de Iuncareco, Sancti Angeli de Candela, Sancti Petri de Olivula, Sancti Nicholai de Cedonia, monasterium Sancte Trinitatis cum casali vestro quod Fabrica dicitur, ecclesiam Sancti Martini de Melfetta. Apud Barium ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae cum hospitali et pertinentiis suis. In Avellino ecclesiam Sancti Leonardi, ecclesiam Sancti Nicholai ad Cibara, ecclesiam Sancti Petri ad Paternum. In Sicilia ecclesiam Sancti Nicholai de Paterno, ecclesiam Sancti Petri et ecclesiam Sancti Archangeli de Petralia, una cum cellis et pertinentiis eorum. Preterea quecumque bona concessione pontificum, liberalitatae principum vel oblatione fidelium vestrum hodie cenobium legitime possidet, sive in futurum iuste atque canonice poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus auctoritate apostolica nichilominus confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere vel iniuste datas suis usibus vendicare, minuere vel temerarie vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Crisma, oleum sanctum, consecrationes alrarium sive basilicarum, ordinationes clericorum tam in cenobio ipso quam in adiacenti villula a quocumque volueritis catholico accipietis episcopo. Ad hec adicimus ut nulli episcoporum facultas sit, sine romani pontificis licentia loca vestra vel monachos interdictioni vel excommunicationi subicere. Obeunte te nunc eius loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Electus vero ad romanum pontificem ordinandus accedat. Si quis autem adversus predictum monasterium iustam se putat habere querelam et apud eiusdem cenobii abbatem vel monachos litem suam decidere aut diffinire noluerit, volumus atque statuimus ut ante nos vel legatos nostros querimonia deferatur quatinus equitate iudicii sine personarum acceptione sua cuique iusticia deo auctore servetur. Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat; cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem premia aeternae pacis inveniant. AMEN
Fac mecum domine signum in bonum
Sanctus Petrus Sanctus Paulus. Bene Valete.
Eugenius papa III.