Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1168-01

title

H 51 (H 50 falso; I 1, P 24, Q 29 copie del falso H 50)

summary

Diploma Alexandri III pontificis de confirmatione omnium bonorum monasterii Cavensis.

bibliography

  • P. F. KEHR, Regesta Pontificum Romanorum, Italia Pontificia, 10 voll., Berlino 1905-1974, vol. VIII, p. 326.
  • Archivio Cavense
  • H 51 (H 50 falso; I 1, P 24, Q 29 copie del falso H 50)

teibody

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Marino abbati Cavensis monasterii quod secus Salernum situm est eiusdem fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Commisse nobis nos apostolice sedis hortatur auctoritas ut locis et personis ipsius auxilium devocione debita implorantibus, tuitionis presidium impendere debeamus, quia sicut iniusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima et iusta desiderantium nulla est differenda peticio, presertim eorum qui cum honestate vite et laudabili morum composicione gaudent omnipotenti domino deservire. Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et predecessorum nostrorum felicis memorie Gregorii VII, Urbani, Pascalis, Calixti, Innocentii et Eugenii romanorum pontificum vestigiis inherentes, Cavense monasterium in quo divino mancipati estis divino obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, atque ab omni tam ecclesiastice quam secularis persone iugo ita omnino liberum manere decernimus ut soli Sancte et apostolice romane ecclesie videatur esse subiectum. Statuimus quoque ut illa monasteria, ecclesie sive celle que cenobio vostro concesse sunt, firme vobis vestrisque successoribus et illibate permaneant. Que siquidem his nominibus annotatur: monasterium Sancti Laurentii in Palisperna, quemadmodum ipsum predictus antecessor noster Eugenius papa, ad reformandam religionem que ibi perierat et per vos et per successores vestros perpetuis temporibus gubernandam vobis concessit, et decreti sui corroboratione sancivit, vobis et eidem cenobio auctoritate apostolica confirmamus; ecclesiam Sancte Marie intra casale vestrum, ecclesiam Sancti Helie, ecclesiam Sancti Fortunati, ecclesiam Sancte Marie de Betranto, ecclesiam Sancti Pantaleonis, ecclesiam Sancti Leonis supra fluvium Veteris, ecclesiam Sancte Marie de Staffilo et Sancti Iohannis, ecclesiam Sancti Nicolai de Gallocanta, monasterium Sancti Liberatoris cum cellis suis, monasterium Sancti Iohannis de Veteri, ecclesiam Sancte Marie de Fonte, ecclesiam Sancti Andree de Albulo, ecclesiam Sancte Marie de Transboneia, ecclesiam Sancti Petri de Traversa, castellum Sancti Adiutoris cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Nicolai de Priato, ecclesiam Sancti Iohannis de Raparo, ecclesiam Sancte Lucie, ecclesiam Sancti Salvatoris de Passiano, ecclesiam Sancti Archangeli, ecclesiam Sancti Stephani. Intra Salernum monasterium Sancte Sophie cum cellis suis, monasterium Sancti Nicolai de Palma, ecclesiam Sancti Maximi, ecclesiam Sancte Marie de Dompno cum cellis suis, ecclesiam Sancti Antonini de Capazano; in Nuceria monasterium Sancti Angeli de cripta, ecclesiam Sancti Nicolai, ecclesiam ref="https://it.wikipedia.org/Q86661764">Sancte Marie de Pao, ecclesiam Sancti Blasii; iuxta Roccam Apudmontem: ecclesiam Sancti Iohannis, ecclesiam Sancti Mathei, ecclesiam Sancti Martini de Forma, ecclesiam Sancte Marie Mallonis; in Regiminis Maioris: ecclesiam Sancti Iohannis, ecclesiam Sancti Nycolai; in Tusciano: ecclesiam Sancti Archangeli, ecclesiam Sancti Mathie, ecclesiam Sancti Blasii, ecclesiam Sancti Petri de Columpnellis, ecclesiam Sancti Nicolai de Lanno, ecclesiam Sancti Nycolai de Mercatello; in Gifuni ecclesiam Sancti Georgii, monasterium Sancti Michaelis; in Neapolim ecclesiam Sancti Archangeli de Porta Monachorum, monasterium Sancti Gregorii de Regionario cum cellis suis; in Nola et Cicala: ecclesiam Sancti Georgii et Sancte Trinitatis; in Cervina: ecclesiam Sancti Martialis; in Cilento monasterium Sancti Archangeli cum cellis suis, monasterium Sancti Magni cum cellis suis, ecclesiam Sancti Nycolai de Serra Mediana, ecclesiam Sancti Angeli de Monte Coraci, ecclesiam Sancte Marie de Gulia cum castello quod de Abbate dicitur, monasterium Sancti Fabiani cum cellis suis, ecclesiam Sancti Blasii de Butrano, ecclesiam Sancti Iohannis de Terresino, ecclesiam Sancti Georgii, ecclesiam Sancti Salvatoris de Nuce, ecclesiam Sancti Mathei ad duo Flumina, ecclesiam Sancti Zacharie de Lauris; apud Nove: ecclesiam Sancte Barbare, ubi Ceraso dicitur, ecclesiam Sancte Marine de Crasso, ecclesiam Sancti Nycolai de Caput aquis cum cellis suis, ecclesiam Sancte Barbare, ecclesiam Sancti Nycolai de Genestrosula, ecclesiam Sancti Angeli de Silva Nigra, ecclesiam Sancti Nycolai de Fasanella, ecclesiam Sancti Andree de Olida, monasterium Sancte Marie de Pertusia cum cellis suis, ecclesiam Sancti Petri de Polla, ecclesiam Sancti Blasii de Satriano cum cellis suis, ecclesiam Sancti Petri de Atana, ecclesiam Sancti Pancracii, ecclesiam Sancti Iacobi de Burgencia, ecclesiam Sancti Iohannis et Sancti Marci de Petra, monasterium Sancti Petri de Tramutula cum cellis suis; apud Dianum ecclesiam Sancti Marciani, ecclesiam Sancte Marie de casale, ecclesiam Sancti Nycolai; apud Laurinum, ecclesiam Sancti Symeonis, monasterium Sancte Marie de Kyrzosimo cum cellis suis, ecclesiam Sancti Petri de Brahalla cum pertinenciis et cellis suis, monasterium Sancte Marie de Rota cum cellis suis, monasterium Sancti Petri et Sancti Benedicti de Ollano, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Pauli de Renda; apud Oppidum ecclesiam Sancti Mauri, ecclesiam Sanctorum Cosme et Damiani; apud Diascoleam monasterium Sancti Petri cum cellis suis, ecclesiam Sancte Marie; apud Mercurium ecclesiam Sancti Nycolai; apud Tarentum ecclesiam Sancte Marie de Guarangi, ecclesiam Sancti Theodoli, Sancti Laurencii; apud Mutulam: ecclesiam Sancti Angeli de Muro Rupto, ecclesiam Sancte Marie cum cellis et pertinentiis eius, monasterium Sancti Viti cum cellis suis; apud Castellaneta ecclesiam Sancti Savini, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Mathei de Lamanu; apud Barum ecclesiam Sancte Marie Magdalene; apud Melfectam ecclesiam Sancti Martini; apud Bituntum ecclesiam Sancti Valentini; apud Gravinam: ecclesiam Sancte Marie; apud Cannas ecclesiam Sancte Lucie, ecclesiam Sancti Iohannis de Fabrica; in Prato Gargano: monasterium Sancti Egydii cum cellis suis, monasterium Sancti Iacobi de Nuceria cum cellis suis, monasterium Sancti Stephani de Iuncarico, monasterium Sancte Marie cum cellis suis, ecclesiam Sancti Angeli de Candela, ecclesiam Sancti Nycolai de Lakedonia, monasterium Sancti Petri de Olivola, ecclesiam Sancte Marie de la Guardiola, ecclesiam Sancte Marie et Sancti Petri de Paterno, ecclesiam Sancti Nycolai de Cibario, ecclesiam Sancti Leonardi de Avellino, ecclesiam Sancti Andree, ecclesiam Sancti Iohannis de Gualdo, monasterium Sancti Archangeli de Petralia cum cellis suis, ecclesiam Sancti Nicolai de Paterno. Preterea quecumque bona concessione pontificum, liberalitate principum vel oblacione fidelium vestrum hodie cenobium legitime possidet sive in futurm iuste atque canonice poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus auctoritate apostolica nichilominus confirmamus. Crisma, oleum sanctum, consecraciones altarium sive basilicarum, ordinaciones clericorum tam in cenobio ipso quam in adiacenibus villula a quocumque volueritis catholico accipietis episcopo. In aliis vero monasteriis et hobedienciis vestris hec a diocesano episcopo, si quidem gratiam et communionem apostolice sedis habuerit et ea gratis et absque pravitate voluerit impertiri, suscipietis, alioquin liceat vobis quemcumque malueritis adire antistitem, qui nostra fretus auctoritate quod postulatur indulgeat. Ad hec adicimus ut nulli episcoporum facultas sit sine romani pontificis licentia loca vestra vel monachos seu clericos qui in vestris ecclesiis ubi monachi sunt morantur, interdictioni vel excommunicationi subicere. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astucia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint; electus vero ad romanum pontificem ordinandus accedat. Si quis autem adversus predictum monasterium iustam se putat habere querelam et apud eiusdem cenobii abbatem vel monachos litem suam decidere aut diffinire noluerit, volumus atque statuimus ut ante nos vel legatos nostros querimonia deferatur, quatinus equitate iudicii, sine personarum acceptione sua cuique iusticia Deo auctore servetur. Decernimus argo ut nullo omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare atque eius possessiones auferre vel ablatas retinere vel iniuste datas suis usibus vendicare, minuere vel temerarie vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum substentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat; gratis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiat et apud districum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen, amen, amen. Vias tuas Domine demonstra michi S. Petrus S. Paulus Alexander Pp. III Bene Valete.

Ego Alexander catholice ecclesie episcopus subcripsi ✝ Ego Hubaldus Hostiensis episcopus subscripsi ✝ Ego Bernardus Portuensis et Sancte Rufine episcopus subscripsi ✝ Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Crucis in Ierusalem subscripsi ✝ Ego Iohannes presbiter cardinalis tituli Sancte Anastasie sub. ✝ Ego Albertus presbiter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina subscripsi ✝ Ego Boso presbiter cardinalis Sancte Prudentiane (sic!) tituli pastoris subscripsi ✝ Ego Petrus presbiter cardinalis tituli Sancti Marci subscripsi ✝ Ego Theodinus presbiter cardinalis Sancti Vitalis tituli vestine subscripsi ✝ Ego Ardus (?) diaconus cardinalis Sancti Theodori subscripsi ✝ Ego Hugo diaconus cardinalis Sancti Eustachii (sic) iuxta templum Agrippe subscripsi Datum Beneventi per manus Gratiani Sancte romane ecclesie subdiaconi et notarii, tertio kalendas februarii, indictione secunda, incarnacionis Dominice anno MCLXVIII, pontificatus vero domini Alexandri pape tertii anno decimo.

notes alpha

    notes int