Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1095-08

title

D 5

summary

Diploma Giovanni di Marsico vescovo di Grumento episcopi Grumentani de donatione et exemptione ecclesiae chiesa di San Giacomo di Brienza de Burgentia cum omnibus bonis et iuribus suis, facta domno Petro abbati Cavensi.

bibliography

  • Archivio Cavense
  • D 5

teibody

✝ In nomine Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo nonagesimo quinto, temporibus domini nostri Rogerii gloriosi ducis, mense augusto, tertia indictione. En ego Giovanni, vescovo di Grumento episcopus cives Marsense, sedis Grumentine, una cum domno Arone dominator loci Burgentia, quam et cum eius gloriosissima coniux,

clarefacimus unanimiter quoniam nostre reipuplice pertinuit ecclesiam, que sita est extra, prope iam dicto loco ad onorem beati chiesa di San Giacomo di Brienza apostoli. Et sicut nobis congruum est nostre voluntati iamdictis consentientibus, nos Giovanni vescovo di Grumento Dei gratia presul et domino Arone et domina Sikelgaita, per hanc cartulam, pro salute animarum nostrarum optulimus in monasterio Sancte et individue Trinitatis, quod conditum est in loco Metiliano, cui domno Petrus eximius abbas preest, integram ipsam ecclesiam cum omnibus rebus stabilibus et mobilibus ad eam pertinentibus. Ea namque ratione ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et pars eiusdem monasterii, et ille et successores eius et pars eiusdem monasterii integrum illud quod in eodum monasterii ut dictum est nos et nostris posterioribus vel heredibus optulimus, ab omnibus hominibus tribuimus licentiam ut quando ipse dominis abbatibus et successoribus eius et pars ipsius monasterii voluerint potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus miniminibus et parationibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si sicut superius scriptum est nos et nostris posteriores et heredes non adimpleberimus et superscripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserimus, per convenientiam obligamus nos et nostris posteriores et heredes componere ipsi domni abbatis et successoribus eius et parti ipsius monasterii trecentos aureis solidos constantini, et sicut superius scriptum est adimplere. Et ego predictus Iohannis episcopus mea bona voluntate, per convenientia obligavi me et meos successores et partem predicti nostri episcopii si suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserimus, componamus ipsius domni abbatis et successoribus eius et parti ipsius monasterii trecentos aurei solidos constantini. Insuper et qui contra heo que superius leguntur agere temptaverit, fiat excommunicatus et anathematizatus a Deo Patre omnipotente et a Filio eius domino nostro Iesu Christo et Spiritui Sancto et ab omnibus sanctis eius.

Et taliter scripsi ego Agapitus presbiter vel abbas et notarius per rogum et iussione predictorum domini Giovanni vescovo di Grumento episcopi et Aroni et eius coniux et eius cunctis bonis hominibus. ✝ Ego Giovanni vescovo di Grumento episcopus interfui et scribere iussi ✝ Ego Landus presbiter testis sum ✝ Ego Urso de Legori testis sum ✝ Ego Iaconus testis sum ✝ Ego Rogerius testis sum

notes alpha

    notes int