Ego Urso qui vocor de Devia, filius Bocci, civitatis Melfi,ibidem coram bonis hominibus declaro quoniam habeo commune cum Gregorio Magio, filio Falconis eiusdem civitatis, unum vinealem de terra cum arboribus olivarum, qui est in pertinentiis turris; de quo vineale placet michi vendere eidem Gregorio Magio medietatem meam et mox coram eisdem bonis hominibus, voluntarie per fustem vendo et trado ei eandem meam medietatem de ipso vineale de terra cum olivis, quod totum ipse vinealis est per hos fines: primus a media antica est terra cum olibis Leonis et Sassonis; secundus a medio limite est terra Flaitii, filii Petri suorumque sortificum; tertius a medio pariter est terra Iaquinti Magio, filius Iohannis et eius sortificum; quartus a mediis finetis est terra cum olibis Petri Pacis, filii Bisantii. Quatinus amodo predicta mea venditio sit in potestate sua et heredum suorum ad habendum et faciendum in ea et ex ea omne quod voluerint cum ingressu et regressu suo et cum omnibus infra se habitis sine mea meorumque heredum contradictione et alicuius inquisitione. Pro qua autem mea venditione mox recepi ab eo totum inter nos statutum pretium, scilicet viginti et tres miliis de bonis romanatis. Deinde voluntarie vadiam ei do et Meliciaccam, filium Amerisii, mediatorem pono ut ego et mei heredes defendamus sibi et suis heredibus prescriptam venditionem a debito et servitio domnico et quarta uxoris mee et ab omnibus hominibus qui illos exinde molestare voluerint aliquo modo. Quod nisi ut prelegitur observaverimus obligati pena subiaceamus eis dare duodecim solidos bonos skifatos et postea inviti observemus eis queque predicta. Et ego qui super mediator licentiam tribui eis pignerandi me et meos heredes per omnes res nostras licitas et illicitas sine appello donec predicta omnia eis adimpleantur.