Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1116-11-03

title

E 51

summary

Diploma Alexandri Clarimontis domini de donatione terrarum et possessionum in Noa, facta sacro monasterio Cavensi in ecclesia Sanctae Mariae de Zosimo et de confirmatione omnium quae pater eius Alexander et Ugo de Claromonte obtulerant.

bibliography

  • F. Trinchera, Syllabus graecarum membranarum, Napoli 1865, n. LXXX p.104.
  • Archivio Cavense
  • E 51

teibody

✝ Signum manus Alexandri (di Chiaromonte) filii Alexandri divina providentia domini Clarimontis. ✝ Signum manus Iudithae uxoris praedicti Alexandri. ✝ Signum manus Riccardi fratris praedicti domini Alexandri. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Quoniam spiritualibus et divinis legibus obtemperantes ecclesiasticum ordinem tranquillum et inoffensum custodire debemus, eiusque res omnimode tueri, utpote qui nostra omnia fovet et comprehendit, ac divinam opem et benevolentiam nobis conciliat; ideo oportet, simulation amota, eos, qui Deo inserviunt eumque rite colunt, ab omni periculo quoad divina immunes praestare. Inde est, quod nos suprascripti Alexander et Iuditha uxor mea, et Riccardus frater meus, qui venerandas et vivificas cruces propriis minibus exaravimus, nostrumque nomen et cognomen manu notarii, concedimus venerabili ecclesiae S. Trinitatis de Cava, et SS. Deiparae de Cyr-Zosimo terras, quas tenemus et possidemus in ditione nostra et in pertinentiis civitatis Nohae, pro anima defuncti domini nostri et maioris natu fratris nostri Hugonis de Claromonte filii Alexandri, hoc pacto, ut sint assignatae praedicto monasterio SS. Deiparae de Cyr-Zosimo usque ad secularoum finem. Incipiunt autem earumdem terrarum termini a terris, quas possidet idem Sanctum monasterium de Cyr-Zosimo in monte Nudae, ut vadit exinde via maior, quae ducit ad torrentem Caecum per serram usque ad locum dictum Ooga, et exinde ut descendit vallis magna orientem versus, et iungitur cum capite rivi de Marco, et ut descendit praedictus rivus usque ad terras, quas possidet praedictum monasterium in Appio, et illinc ut ascendit septentrionem versus usque ad praedictum montem Nudae et ad viam maiorem, et clauditur. In his autem terris amodo potestas sit sancto monasterio lignandi, colendi, et faciendi quodcumque voluerit, nemine impediente aut molestiam afferente, quoniam potestatem a nobis accepit. Concedimus vero et confirmamus omnia quaecumque obtulit et concessit pater noster dominus Alexander, et avus noster dominus Hugo de Claromonte, et noster maior natu frater dominus Hugo, sive terras, sive vineas, sive quodcumque aliud, eaque assentimur ex hac hora esse in omnimoda potestate sancti monasterii libera, et ab omni damno immunia; similiter omnia, quae ab antiquo tenuit ac possedit sanctum monasterium statuimus nullum omnino impedimentum ab aliquo pati, cum nos demum fecerimus eorum plenam et perfectam oblationem. Quod si olim quisquam adsurrexerit, volens hanc nostram oblationem irritam facere, maledictus sit a Patre, et Filio, et Spiritu Sancto, et a tercentis octo et decem sanctis divinisque Patribus; laqueum habeat Iudae proditoris, et excludatur ab orthodoxa christianorum fide, nec suorum peccatorum remissionem consequatur; sed habeat partem cum iis qui clamaverunt: tolle, tolle, crucifige: et nihilominus firma stabilis et inconcussa maneat praesens concessio, quoniam ita nobis placitum est. Praesentibus fide dignis caballariis et probis testibus, qui forte interfuerunt, scripta est praesens oblatio manu Nicolai notarii filii Chrysostomi Ioannis de civitate Nohae,

die tertia mensis novembris, indictione X, anno 6625. ✝ Alexander de Claromonte testis subscripsi. ✝ Hugo filius Tristaini testis subscripsi. ✝ Riccardus filius Alexandri testis subscripsi. ✝ Chuardus de Latronico testis subscripsi. ✝ Sarlus frater Michaelis testis subscripsi. ✝ Alexander de Samparo testis subscripsi. ✝ Robertus Balleme pro tempore potestas cariae Nohae subscripsi sanctam crucem, nomen autem notarius.

notes alpha

    notes int