Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1177-12

title

XXXVI 4

summary

Donatio ecclesiae Sancti Petri de Carpino cum suis tenimentis et potestate faciendi molendinum, facta ecclesiae Sanctae Mariae de Curizosimo, pro parte monasterii cavensis a Raynaldo Durantis filio domini Favaciae

bibliography

  • Archivio Cavense
  • XXXVI 4

teibody

✝ Signum sancte crucis

quod ego Raynaldus Durantis filius Dei gratia dominus Favaciae pro parte manibus meis feci atque infestacione ut vel occasione seu calupnia alicuis hominis donatur de una cum uxore mea Grisiberga ecclesiam Sancti Petri de Carpino cum suis terris … ecclesie Sancte Marie Curizosimi pro parte Cave. Terre sue in loco … ab uno latere coherent tenimenta Noe et ab alio latere est terra de Rao filium Zosi … que est in Carpini ab uno latere est Sarapotimo pantanum et de supra est terra Rao predictum filium Zosi terra Iohannis filii … sunt vineis Carpini et terra plani quod est iuxta ecclesiam … que fuit … et vadit recte et descendit in vinea de Leo Iaculano et de alio latere terra domna Mabilia et de cima molendinorum duorum de bici cunctis et vinea que sunt de Visila Calomen et tali modo hanc donacionem facio ut homines et universa animalia ecclesiam prefatam abeat unde per terram Favacie quondam ad modum mea animalia liberum pergunt et si forte ... et per … unam in … sine occasione permaneat. Item similiter predicte ecclesie molendinum facere volint potestatem abeat faciendi et hanc do… predicte ecclesie perpetuo facio ut si ego vel uios meis vel aliquis meorum … voluerit et predictam ecclesiam attenderit pene se iaceat … et pene soluta donari firma et integra remaneat omni tempore.

Quod scripsit Iohannis … anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi millesimo centesimo septuaginta septem in mense decembris indictione undecima. ✝ Signum manus mee. Ego … confirmo ✝ Signum manus mee ego Rao miles testis sum ✝ Ego Rubertus Barbe testis sum ✝ Ego … sacerdos confirmo ✝ Firma in greco ✝ Signum manus mea ego Basily de Calomen testis sum ✝ Ego Rubertus sacerdos testis sum ✝ Ego Costa de archipresbiter testis sum ✝ Ego Nicola episcopus testis sum

notes alpha

    notes int