Ego domnus Daniel prior Curizosimi residente me in ecclesiam nostram Sancti Georgii de Episcopia venerunt ante nostra presentia scilicet Willelmus filii …uonis Guidonis archipresbiter predicte Episcopie, Nicolaus Passimata, Ico miles, magister Petrus Ferrari que cum aliis fratribus nostris sedentibus nobiscum. Tunc dominus Petrus cum Adam eius filium confessi fuerunt de quadam nostra obedienciam quem olim abuerunt, iniuste eis tenueris propter quod et hanc causa ipsi se in culpa videris offersionem fecerunt de presentis et de stabilibus eorum, pro qua oblatione concedimus eis si fuisset in voluntate fratrem predictum hobedientiam nostram cum tenimentis suis toto tempore eorum ut te tali tenore ut Petrus predictus et Adam meius filius rebus ecclesie nostre retroeant sed in melior preficiscant salvo incenso in ecclesia Kirizosimi. Videlicet uno quoque anno bisantiis duo, scotellas viginti, forma cere una