Le pergamene cavensi di Basilicata e Calabria (1091-1250)

date

1182-04

title

XXXVIII 54

summary

Oblatio terrae in loco Sancti Blasii facta ecclesiae Sancti Iacobi in Burgentia, oboedientiae monasterii Cavae, a Mattheo, Roberto presbytero et Nicolao, filiis quondam magistri fabri et a Gemmacita matre eorum.

bibliography

  • Archivio Cavense
  • XXXVIII 54

teibody

✝ In nomine domini et salvatoris nostri Ihesu Christi. Anno ab incarnacione eius millesimo centesimo octuagesimo secundo. Regnante domno nostro Wilielmo Dei gratia glorioso Regis Sicilie ducatus Apulie et principatus Capue anno sextodecimo feliciter amen. Mense aprelis quintadecima indicione.

Nos quidem fratres scilicet Matheus presbiter Robertus et Nicolaus filii quondam cuiusdam magistri … fabri residentes in villa Burgencie salernitanis finibus una cum Gemmacita matre nostra coram iudice Giullo et testibus inferium adsignatis hac subdenotatam declaramus oblationem que nobis bona spontaneaque nostra voluntate pro redemptione animarum nostrarum et animeque patris nostri complacuit offerre quandam terram atque adsignare ecclesie Sancti Iacobi Cavee que ecclesia videtur esse fundata et instructam in territorio Burgencie intra enim ipsum dicunt nobis quondam iuste expatrimonio nostro pertinere que est in loco ubi dicitur Sanctus Blasius cuius fines ita declarantur. Pridem ab oriente fine via per quam vadit homines ad ecclesiam eidem Sancti Blasii a meridie fine vallonis. Ab occidente fine terra eidem ecclesie Sancti Iacobi. A septentrione finis terra ipsius ecclesie Sancti Iacobi deinde redit in priore fine. Hec igitur terra qualiter previdetur et fines et ea que seguuntur per ipsius circuitum decernuntur a fine in finibus taliter eidem ecclesie Sancti Iacobi eam pro redemptione animarum nostrarum optulimus ac posuimus ad habitandum et dominandum et possidendum et omnia ex ea faciendum que eidem ecclesie placuunt absque nostra contrarietate et nostrorum heredum cum etiam introitu et exitu suo et cum omnia intro se habenti ac possidenti. De qua non nobis nec heredibus nostris nec cuique homino aliquam reservavimus portionem. Sed ut prelegitur ipsi ecclesie Sancti Iacobi sine diminutione eam tradidimus atque adsignavimus et pro causa confirmationis huius adsignationis seu oblationis. Nos quippe fratres videlicet Matheus presbiter Robertus et Nicolaus una cum predicta matre nostra facemus suscepisse causa caritatis ab eadem ecclesia tarenos salernitanos nove qua propter domno Roberto priori ipsius ecclesie Sancti Iacobi guadiam dedimus positis fideiussoribus Giullo filio Hugonis et Susuino et Rogerio palmerio et per ipsam guadiam et fideiussores positos nos nostrosque obligamus heredes ipse predicte ecclesie Sancti Iacobi ut hanc nostram oblationem contra omnes homines obsistantes ac undique defendamus et omni tempore quod si non potuerimus aut noluerimus eidem ecclesie defendere sive pro quibuslibet modis vel ingeniis removere atque disrumpere quesierimus te nos et nostri heredes componamus eidem ecclesie Sancti Iacobi decem aureos regales. Deinde ut superius describitur defendamus et toccamus a modo et omni futuro tempore inviti.

Hoc denique oblationis privilegium omnibus futuris temporibus sit firmum quod per manum Roberti Burgencini notarii taliter scribe rogavimus et hos idoneos testis corroborari. Mense et indictione prelatis. ✝ Signum manus predicti Giulli iudicis. ✝ Signum manus Hugonis Ferrandi filii. ✝ Signum manus Guillelmi domne Guide.

notes alpha

    notes int