
Pavoni - Petrus de Vinea Liber I:it
date
maggio 1250
author
title
Ep. I 15 (Pensantes amoris affectum, quem ad vos...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 138-141
- Par. lat. 8563, cc. 8r-8v
teibody
1. Pensantes amoris affectum, quem ad vos semper habuimus hactenus et
habemus illesum, firmiter credimus, ut sicut honorem vestrum et commoda
libenter amplectimur, sic nos vice mutua diligatis et nostra, quae maxime
causam vestram aliorumque regum et principum immediate contingunt,
et in quibus non minus vestrum quam nostrum vertitur interesse.
2. Latere
quidem vos forte non credimus, qualiter pontificalis ambitio dignitatis
in imperialis honoris dispendium et aliarum singularium secularium
dignitatum conata est semper hactenus iura nostra confundere et nostrae
potentiae brachia conculcare, faciens a Cesare Romano principium, ut ad
reges et principes alios faciliorem habeat in sua cupiditate progressum.
3. Ipse quidem non advertens, quot et quanta mundo discidia ex huiusmodi
turbatione proueniant, tractare non desinit, qualiter hostes nostros contra
nos temporaliter incitet et fideles nostros a nostra deuotione subuertat.
4. Qui, si rebus ordinarie procedentibus rectitudinis spiritu duceretur, deberet
contra Christicolas arma deponere et in
notes alpha
notes int