1. Ad uos est hoc uerbum, filii Effrem male tendentes arcum et peius
emittentes sagittas, turpiter in die belli conuersi retrorsum. Ad uos est hoc
uerbum, filii Belial, dispersionis oues. Ad uos est hoc uerbum, animalia capita
non habentia, magni iudicis assessores. Ad uos est hoc uerbum, cardinales
obliquati, quibus male uoluitur orbis. Ad uos est hoc uerbum, pro quibus
totus mundus prorumpens in uerba obloquitur.
2. Nec ego possum loqui,
quin obloquar, qui de mundo sum, licet immundus, propter quod oportet
me sentire cum mundo, tamquam pars suo toti nec dissona, nec aduersa.
3. Scribentis itaque attendite de dura et inepta materia, rudem epistolam exordii
dignitate priuatam. Lingua mea, uelocitate compulsa, prius prorupit in uerba
quam concipiens ei spiritus delegasset, et sic superioris non expectato imperio
minus plene concepta edere festinauit. Habet enim hoc animus conturbatus,
quod plerumque sermonem incontinuum parit, aliquando et abortiuum.
4. Communis namque animorum existit conceptio et sermo uulgaris, quod non
mediator Dei et hominum Iesus Christus, de summo celo qui uenit ponere
pacem in finibus terrae, Apostolorum magister et dominus, sed diuisus in
se Sathanas, princeps Aquilonarius, sit in medio uestrum, tamquam quibus
ministrat, ille persuasor discordiae, spiritus tenebrosus, qui posuit linguas
vestras in diuisiones et in pluralitatis articulos vestram disgregare compulit
unitatem, dum nec uobis, nec mundo consulitis, qui tot periculis propulsatur,
et Petri nauicula, quae per maris altitudinem uentorum flatibus rapitur,
remis et remige destituta, non est aliquatenus uobis curae: quae quamuis in
se submersionem non timeat, in suis tamen multa et uaria patitur naufragia
tempestatum.
5. Sane si diligenter attenditis qualiter nationes et gentes, quas
iudicare soletis, contra uos derisorie mouent capita sua, in se unusquisque
palleret, et ad tam publicum et detestabile opprobrium propulsandum non
inueniri posset necessarium argumentum: quia dum quilibet vestrum aspirat
ad cathedram, unus non consentit in alium, et dum alter in alterum non consentit,
nullus erigitur, et dum nullus erigitur, cathedralis dignitas euanescit,
et sic ex disconueniencia vestra conuenientis Ecclesiae status confunditur, et
fidei qua uiuitis deperit rectitudo.
6. Per capitis quidem defectum immergit,
ut, ubi natura sensus imposuit, monstra reputemini quaedam et membra
truncata, in cunctis sensibus defectiua, quoniam uidetur obtenebratus uisus
vester, diminutus auditus, et ille oris sonus in fines orbis terrae olim sonorus,
penitus obmutescens, factus est derisorius echo.
7. Nam >Petri
et Pauli hodie
non audiuntur tonitrua, concionatores, sicut canes muti, ad silentium compelluntur;
forte paratae sunt vobis manus ad recipiendum, sed desunt munera,
quia, qui ueniebant de Saba, aurum deferentes, modo non ueniunt, cum
non inueniant Dominum in presepe, ducatum eis celesti sidere denegante.
8. Pedes etiam non habetis ad ambulandum, et dummodo potentis vos manus
coerctet, ultra quinque pedes vestra uestigia non mouentur. Proh pudor!,
minima reptilium animalium in prudentia vos precedunt, nam aues sine
ductrice non uolant, apes absque rege non uiuunt. Vos autem sine rectoris
gubernaculo fluctuatis, matrem Ecclesiam fortuitis casibus relinquentes, non
attenditis quod illi errantes Israelitici, quadraginta diebus absque duce uagantes,
ad summam demenciam deuenerunt, pro Deo sibi uitulum conflatilem
statuentes.
9. Sic papalis cessauit unctio; ueniet ergo alius Sanctus sanctorum:
et quis ille est? O inexcusabilis culpa! Rachel uirum non habet, cuius paruuli
petunt panem, et non est qui porrigat eis ex omnibus caris suis; et Syon dudum
pulchra facie iacet sicut mulier menstruata, cuius uiae lugent et non est qui
ueniat ad sollempnitatem.
10. Concidit gloria uultus eius, oculi columbarum
uisu deficiunt, quia non uidetis quantum proximi estis naufragio, dum sine
remige nauigatis. O si possetis alternatim libros conscientiae legere, quot et
quantas inueniretis in eis accusatorias lectiones, contrariis sententiis inuolutas.
11. Reuertatur ergo, reuertatur quilibet in seipsum, et ad resumendum caput,
sensus et rationem induite, ut mater Ecclesia, tam diu suo priuata lumine,
decorem suscipiat et ad statum pristinum reducatur.