1. Satis nos pungit interius res noua, quam scribimus, immo nostra medullitus interiora perturbat,
dum ibi nouiter inquietamur amarius, ubi quietis dulcedinem studiosius procuramus; inde crudeliter
ledimur et impetimur imprudenter, unde pacis deberet hodie prodire charitatiua religio et
beatitudinis zelus a fidei nostrae cultoribus expectatur.
2. Iste siquidem summus pontifex pastor Ecclesiae – qui quantum nos iniuriis prouocarit,
affectionis uestrae notitiam scire confidimus, nec mundus ignorat – sagittas acutas
emittit de pharetra, dum satis sibi fore non estimans in
Ytaliae
partibus continuis iaculis impetisse nos hactenus, nisi nunc in peculiaris Regni
nostri pomerio, quod materna nobis decreuit hereditas, spinas interserat, et nostrorum corda fidelium,
quae fidelitas natiua consolidat, a nostra deuotione subuertat, pro Lombardorum negotio,
cuius occasione pacis tractatui semper impedimenta parauerat et in quo tocies uoluntatem eius inuenimus duriorem,
quocies uoluntatis ad pacem signa monstrauimus prompciora.
3. Nuper autem in regnum ipsum per fratres Minores et Predicatores, quos ad honorem diuini nominis
benigno semper fauore proteximus, quos semper curauimus ampliare, quorum etiam insolentias hactenus,
licet nobis motus iusta causa subesset, tamen aliquando sub patientiae uelo studuimus preterire,
litteras improuidas dirigit et occultas suggestiones innectit, quibus excommunicationis et interdicti sententias
contra nos dudum improuide fulminatas, a fidelibus nostris regnicolis sub interminatione diuini iudicii faciat obseruari.
4. Aliud etiam, quod reputamus amarius, suae mentis amaritudinem contra nos eructat proteruius, dum,
translato quasi mirifice crucis ministerio de partibus Transmarinis in Regnum,
tamquam festino subsidio, si Christi fidem euangelizaret in terris, ut credimus,
Terrae Sanctae necessitatibus debuerat prouidisse,
nunc perarmat in filios, et ad regni Christianissimi spolia cruce signat.
5. Sed hoc profecto quod diximus, non magis ex odio, quo nos specialiter iniuste persequitur, quam ex
innato, si dici liceat, sibi liuore nequitiae processisse pensamus, ut qui dilectionis purae constantiam,
qua uos affectuose amplectimur directe, non poterat spiritu detractionis impetere, calumpniosus saltem inficeret perobliquum.
6. Dum enim ante ceptum uestrae peregrinationis aggressum, pro desperato quodammodo pacis negotio necessario,
quod nos tunc temporis resumere delectabat, ad uestram presentiam sollempnes excellenciae nostrae legatos
apud Lugdunum
nostra serenitas destinasset, quamquam nos, forsitan preteritorum experimento perterriti, de pacis dubitare negotio cogeremur,
idem sanctissimus pater noster conceptum noluit uobis presentibus citra mare uirus euomere, sed tempus uestrae captauit absentiae,
ut tam inconsultus, quam subitus motus eius nobis infamiae notam impingeret, et factionis huiusmodi uos quasi participes denotaret,
ut quae uobiscum nondum celebrato colloquio temptare ipse distulerat post uestram cum eo collationem habitam, presumpta sic temere,
non sine uestrae conniuentiae uel consensus inuolucro, quod omnino non credimus, manifeste daret intelligi preformata.
7. Ex hiis sane doloris multiplex causa nos afficit. Mouemur utique super iuribus nostris, iniuste sic impeti.
Mouemur, quod nunc uidemus illos in arma consurgere, qui predicare debent tantummodo uerbum Dei. Mouemur, in gremio proprio nutriuisse serpentes:
quos quanto familiarius hucusque tractauimus, tanto nunc hostes pestiferos grauius inuenimus. Mouemur profundius et
Terrae Sanctae necessitatibus precipue condolemus, quae cum ad sui recuperationem,
nobis dudum firmo proposito arma et scutum uiriliter assumptibus, et potenter Gallicorum
uirium recepto subsidio, uniuersale Christianorum subsidium expectaret, papali suffragio frustrata iam remanet, et necessario uobis in partibus
Transmarinis morantibus, a quibus modico freto distabat Apulia, ipsam rerum uictualium opulentiam subtrahere oporteret.
8. Cum enim anno proximo preterito, de caristia uictualium regni nostri,
quam accidens temporale conduxerat, prout dilectionem uestram latere non credimus, uestris et uestrorum
usibus amicabiliter faceremus et utiliter prouideri, ac essemus in antea tanto fecundius prouidere parati,
quanto nunc ibidem tempora fecundiora succedunt, quae possit aut debeat nobis in antea regni fertilitas successiue protendere;
si regnum oporteat ex patris nostri persecutione, quam diximus plus quam ciuilia, bella tractare,
regalis industria uideat et discutiat diligenter.
9. Non tamen in totum propterea sic uobis credatis nostra subsidia bono fidei Christiane uelle subtrahere,
quin uobis, in quantum negotiorum et temporum qualitas patitur, cum ex publico bono fidei Christianae, quam
tota mentis affectione zelamur, tum etiam ex amicitiae federe, quod ad progenitores uestros et uos nos
habuisse suauiter memoramur illesum, tamquam illi, quem chariorem habemus prae aliis, liberalitatis
nostrae suffragia promptis affectibus offeramus.
10. Causam itaque nostram in libra uestrae considerationis appendite, et, cum uestra res agatur in proximis,
quae fides huiusmodi danda sit angelis, quod ex ipsorum actibus colligatur exemplum, si sub penitentiae
pallio iidem nostrae benignitatis ingrati cauda nos feriant, si religionis, quam zelo solo figurant habitu,
pudore postposito ab ea deuiantes pietate, quam predicant, negotiis bellicis temporaliter se immiscent.
11. Super hiis honori uestro, sicut expedit, prouidete; attendat nichilominus uestrae serenitatis affectio,
si sunt haec arma pontificum; si Petri subambulus, quod debet, in gentibus
oleum pietatis infundat; si Christi uicarius Christi uices adimpleat, dum illis dispendiis incaute se implicat,
ex quibus homicidia sanguinolenta proueniunt, et animarum multiplicia detrimenta nascuntur.
12. Nos enim, qui pondus incudis hactenus pacienter et deuote subiuimus, nolentes per patientiam nostram ledi,
de cetero pati nequiuimus, quin causam nostram defendendo uiriliter, mallei consequenter officium assumamus.