
Pavoni - Petrus de Vinea Liber I:it
date
febbraio 1249 circa
author
title
Ep. I 19 (Pungitiue nos tangit interius res noua...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 156-158
- Par. lat. 8563, cc. 10r-v
teibody
1. Pungitiue nos tangit interius res noua quam scribimus, dum inquietare nos ibi conatur aduersarii nostri rigor, ubi quietis et pacis solacia studiosius procuramus.
2. Nuper enim ad audientiam nostram, non sine cordis turbatione, peruenit, quod iste
Romanae Sedis antistes, cui non satis est in
3. Quamquam igitur super hiis non uideamus expediens scripta nostra dirigere, seu nostrorum corda fidelium et animos excitare, quia tamen de Regni nostri statu pacifico inter ceteras considerationes nostras precipue nos cura perangit, uelut qui in eius quiete quiescimus, et in ipsius, quod absit, intemperie turbaremur, uoluntatem nostram, quam in huiusmodi temeritatis ultione concepimus, tenore presentium denotamus: uidelicet, quod personas quaslibet, quae litteras presentare cuilibet, uel ab aliquo recipere presentatas, aut huiusmodi forte parere mandatis, seu qualitercumque fauere presumerent, ut pena docente percipiant, quantum eorum excessus nostra maiestas abhorreat, cuiuscumque fuerint condicionis, etatis aut sexus, incendii uolumus passione multari.
4. Ad horum etiam insolentias subtilius exquirendas, adicimus, ut quicumque de fidelibus nostris regnicolis, deuotionis integritate clarentes, publicos predictorum excessuum patratores in ipso crimine flagranti repererint, et ardens sue fidei feruor tantam moram minime patiatur, quod ad regionum iustitiarios ualeant habere recursum, ipsos impunes esse uolumus, si de transgressoribus ipsis sumpserint ultionem, ac ob suae fidei meritum faciem nostrae serenitatis hylarem, et a nobis retributionis condignae merita prestolentur.
5. Fidelitati tuae igitur districte precipimus, quatenus prescriptam beneplaciti nostri formam per iurisdiction em tuam prudenter et sollicite publices, et exequaris efficaciter publicatam.
notes alpha
notes int