Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

20 aprile 1239, Treviso

author

Petrus de Vinea

title

Ep. I 21 (Leuate in circuitu oculos uestros...)

summary

Federico II scrive a tutti i prìncipi, lamentandosi delle vessazioni subite da parte di papa Gregorio IX e respingendo tutte le sue accuse.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 163-182
  • Par. lat. 8563, cc. 11r-14r

teibody

Fridericus eisdem, conquerendo grauiter de summo pontifice.

1. Leuate in circuitu oculos uestros, arrigite filii hominum aures uestras! Orbis scandalum, discidia gentium, generale iustitiae doleatis excidium, exeunte nequitia a senioribus Babylonis, qui populum hactenus regere uidebantur, dum iudicium in amaritudinem et fructum iustitiae in abscinthium conuerterunt. 2. Sedete, principes, et intelligite, populi, causam nostram! De uultu Domini iudicium prodeat, et oculi uestri uideant equitatem. 3. Scimus enim, et in uirtute supremi Iudicis confidimus, quod cum apud uos pondus et pondus, mensura et mensura fuerit, profecto modestiam et innocentiam nostram in iudicii uestri libra preponderare uidebitis calumpniosis detrahentium labiis et uenenosis adinuentionibus factionum. 4. Sed nec nunc primum credimus nostram iustitiam et residentis in throno Domini prauitatem ad publicam mundi notitiam aduenire, cum, preter agillimae famae preloquium, quae frequenter in maximis uirginum aurium deflorat auditum, nos ipsi, quod primitus rumor eduxerat, subsequentibus postmodum nostre serenitatis affatibus firmaremus, qualiter iste nouus athleta, sinistris auspiciis factus pontifex generalis, amicus noster precipuus dum in minoribus esset ordinibus constitutus, beneficiorum omnium, quibus Imperium Christianum sacrosanctam ditauit Ecclesiam oblitus, statim post assumptionem suam fidem cum tempore uarians et mores cum dignitate commutans, ac habens de publica perturbatione pruritum, in nos, supremum et unicum Ecclesiae filium, suae malignitatis aculeos acuisset, dum occasione sumpta, quod propter imminens scandalum euitandum, sacramento prestito et lata contra nos excommunicationis sententia, nos ad certi temporis spatium obligauerimus transituros, aduersa ualitudine corporis prepeditos, adiectis aliis, de quibus in antea numquam fueramus admoniti, excusactionibus nostris contra Deum et iustitiam omnino reiectis, excommunicationis sententia nos denuntiauit astrictos. 5. Cui uelut in nos primitus cum nostra uoluntate prolatae cum humilitate paruimus, absolutionis beneficium, pristina nobis incolumitate corporis reddita, postulantes, dum nos transitum pararemus instanter. Quo petito et iniuriose negato, in Terrae Sanctae subsidium sub pia uoti prosecutione transiuimus, estimantes uicarium Iesu Christi ad eius negotium potius, quam ad conceptae maliuolentiae contra nos odium aspirare. 6. Sed is, quem sperauimus ea solummodo quae sursum sunt sapere et, uisu celestia contemplantem, mente credidimus in celestibus habitare, subito inuentus est homo: quinimmo per inhumanitatis opera, non solum a ueritate sepositus, sed a qualibet humanitate discretus, dum preter impedimenta, quae nobis in Syria preparauit per nuntios et legatos, qui soldanum litteris suis – quas nos captis eorum latoribus in publicum testimonium reseruamus – ne nobis terram diuino cultui cum regni nostri Hierosolimitani iuribus redderet munierunt, regnum nostrum Syciliae uiolenter intrauit sumpta occasione quod R., filius olim... ducis Spoleti, preter conscienciam et uoluntatem nostram, prout nos postmodum per ipsius penam expressimus, terram Ecclesiae parabat intrare, et non prout sancti per fidem regna uicerunt, sed per perfidiam; et periuria predicat uniuersis, etsi qui ad periurium predicatione solummodo prouocari non poterant, prouocarentur exemplo, dum prefecti papalis exercitus, quo terram facilius obtinerent, nos captos in Syria manifeste iurabant. 7. Redeuntibus tamen nobis de partibus Transmarinis, ac iniuriam nostram propulsantibus solum, nec iuxta magnificum morem Imperii prodeuntibus ad uindictam, per concordiae medios uerbum pacis libenter admisimus: Romanam matrem nostram Ecclesiam ex agnitione Catholicae fidei reperisse cognoscimus, sed patrem semper inuenimus simulatum, dum etiam reconciliationis die, uiam nostrae consummationis excogitans de nobis, redeundi in Ytaliam sub inermi et domestica comitiua nobis instantissime persuasit, occasionem fingens, ne uelut ex priori et armato processu timoris causam nostris fidelibus prestaremus, asserens, quod nobis omnia planissima faciebat: cuius contrarium per nuntios et litteras suas manifestissime procurauit, prout constat testimonio plurium nostrorum fidelium, qui tunc temporis erant omnium conscii, uelut ex eis quidam participes et alii principes factionis. 8. Propter quod filio et principibus nostris de Germania omnibus ad nos uenientibus, per rebelles nostros itineribus publicis prepeditis, ac eodem exinde filio nostro apud Aquilegiam nauali presidio cum summa difficultate recepto et in Theutoniam abinde destinato, in Regnum de necessitate rediuimus, utpote quos ad coartandum rebellium nostrorum nequitiam patris consilium uel astucia pocius miserat imparatos. 9. Vbi quodammodo respirantibus nobis et capescentibus requiem post labores, quietis nostrae sanctissimus pater noster inuidus consiliatoris sibi personam assumpsit, instantissime persuadens, ut contra Romanos excellentiae nostrae deuotos et alios rebelles nostros de Tuscia, qui iura Ecclesiae et Imperii detinebant, procederemus audacter, de suo fauore securi, quia nobiscum nostra et Imperii pondera participare uolebat. Et sic ad multam eius instantiam Romanos, qui tunc temporis Viterbium impugnabant, in fauorem Ecclesiae nos oportuit diffidare, eodem mittente litteras latenter ad Vrbem, quod hoc preter suam conscientiam et mandatum faceramus in odium Romanorum. 10. Et cum interim quadam proditione suborta oportuisset nos necessario conferre Messanam, ut factionis inchoatae, principiis obstaremus, ista solummodo occasione pretenta, quod tam nobilem nostram Syciliae insulam noluimus amittere, nobis irrequisitis et omnino contemptis, contra communem opinionem huiusmodi gentium, quos belli socios et participes statuit non relinqui, fedus iniens cum Romanis, per nos ad mandatum eius, ut diximus, diffidatis, non attento, quod nos, sub dubia uitae et honoris nostri fortuna, inter rebelles ac seditiosos ipsos remanentes inermes, copiosam et strenuam militiam armatorum, in eius subsidium miseramus, quamquam personaliter nequiuerimus interesse. 11. Adhuc tamen conscientiae nostrae fidelis integritas et pura deuotio, quam ad matrem nostram sacrosanctam Romanam Ecclesiam habebamus, nouercalia deliramenta patris agnoscere non sinebant, quin quod erat iustitiae, crimini imputantes, satisfactionis nostrae causam in nouercantis patris arbitrio poneremus, qui tanto nobis uice qualibet illudebat acerbius, quanto constantius uberioris spem arbitrii promittebat. 12. Medio itaque tempore, dum in negotio Ytaliae per papam ad honorem Imperii componendo ex preteritorum coniectura discriminum, nulla spes nobis remansisset in posterum uel exilis, ac prosecutionem eamdem oportuno tempore seruaremus, expectationibus nostris repente credidimus arrisisse fortunam, reiterata discordia inter Ecclesiam et Romanos, in qua sic magnifice thesauros nostros effudimus et personam, quod omnem omnino conscienciae prauae rubiginem de maliuolencium cordibus credidimus eruisse. 13. Hiis etiam omnibus non contenti, ut de nobis prorsus indubitata securitas Ecclesiae preberetur, circa ipsam zelo summae deuocionis accensi et incentiuo perfectae charitatis inducti, ad istius papae presentiam personaliter iuimus, etiam non uocati, ducentes nobiscum Corradum filium nostrum, nunc in Romanorum regem electum, regni Hierosolimitani heredem, quem nobis tunc temporis fratris sui manifesta transgressio filium unicum in paternae dilectionis affectione reliquerat, ac eumdem post oblatam Ecclesiae personam nostram in totum obsidem summo pontifici nos offerre non puduit, unionem omnimodam inter nos et Ecclesiam sub attestatione diuini iudicii postulantes, quam diu nobis iste prelatus Ecclesiae generalis, dum esset episcopus Hostiensis, suaserat expectandam. 14. Propter quae omnia dum serenam nobis totius curiae faciem affectio demonstrata pretenderet et uerba gratissima tam summi pontificis, quam curialium omnium sinceram ostenderet etiam uoluntatem, cum eis omnia perfecisse credentes, sub intentionis nostrae facto proposito, nec minus sub obsequiorum nostrorum fiducia, dissensionis causam inter nos et Lombardos in sinu corrupti iudicis totiens suffocatam et dissensionem di scordiae inter nos ac ciues et nobiles Acconenses, deuotione promptissima duximus exponendam. 15. Sicque de negotiorum nostrorum omnium prospera consummatione securi in obsequium Ecclesiae personaliter alacri uoluntate processimus, cum exercitu copioso, quem sub magnis erarii nostri stipendiis congregari tam de Germaniae quam de Ytaliae partibus feceramus; nec prius a concepti propositi prosecucione destitimus, quam libertatem Ecclesiae conculcatam in Vrbe et terram exterius occupatam in statum pristinum et debitum nostra potentia reformauit, indubitabiliter estimantes, ut, quod obtinere prius fauor iustitiae nostrae non poterat, deuotionis obsequia mererentur. 16. Sed audite retributionem mirabilem, quam pro tanta deuotione, pro tot beneficiis, pro tam indubitatae fidei firmamento Christi uicarius, pastor Ecclesiae, nostrae catholicae fidei procurator nobis in singulis reddere procurauit! 17. Inprimis, super Vltramarino negotio, quicquid per..., archiepiscopum Rauennatem, tunc Apostolicae Sedis legatum, secundum formam expressam ab Ecclesia sibi datam – uidelicet de reducendis nobis et Corrado filio nostro in possessionem plenam et pristinam omnium nobis iurium subtractorum in Regno nostro – fuerat rationabiliter ordinatum, statim adueniente Cesariensi episcopo, nec legato predicto, nec nuntiis nostris ad curiam uenientibus expectatis, nec ulla maiori mora protracta, nisi quatenus delatos bisancios potuit numerare, et inordinate fuit ex toto districtum. 18. Negotium Ytaliae nedum ad honorem nostrum, sicut promiserat, ordinaret, immo petentibus et instantibus nobis ad reuocationem hostium nostrorum, qui in Lombardia et Tuscia fideles nostros tunc temporis diuisis suis exercitibus copiosius deuastabant, nec nos cum militibus nostris, quos tunc in partibus ipsis, ut diximus, pro Ecclesiae seruitiis habebamus, ire permisit, nec alios nuntios seu litteras uoluit destinare; ex quibus bella campestria sunt, et quam plurium strages hominum, ac incendia subsecuta. 19. Adhuc etiam tanta superiori nequitia non contentus, Ciuitatem Castellae, per ipsum turbationis tempore occupatam, quam reddi nobis pacis et Fratrum omnium consilia suadebant, receptis trecentis libris illius monetae, quae ad quingentarum marcharum numerum non ascendunt, nobis cum eo permanentibus in Reate et pro eo multa marcharum milia expendentibus, reddere recusauit: ecce, qualiter pater noster sanctissimus nos amabat! 20. Demum super profectibus nostris omnibus et super pacificanda nobis Ytalia, de qualibet patris, uel uitrici pocius, beneuolentia desperare coacti apprehendimus arma et scutum, uires de Theutoniae partibus, ad quas diebus illis preuaricatio filii nostri nos de necessitate uocauerat, propter ingressum Ytaliae congregantes, militibus strenuis iustitiam nostram armauimus, quam assequi precibus minime poteramus. 21. Quod cum ad notitiam summi pontificis peruenisset, sub pretextu treugarum pro Terrae Sanctae subsidio fidelibus populis et terrae principibus indictarum armatum nobis ingressum Ytaliae per Apostolicas litteras interdixit, oblitus quod ab ipso eodem die, quo indixit predictas treugas, nos tamquam aduocatum et defensorem Ecclesiae requisiuit, quod contra Romanos, quos sibi iura Ecclesiae subtraxisse dicebat, potenter procedere deberemus: iniquum in nobis reputans, quod domum nostram et possessionem auitam, quam nobis rebellium nostrorum rebellio furiosa precluserat, uiriliter ingredi nitebamur, quod iustum crediderat in Romanis, qui patri suo, uel auo, seu parentibus suis in nullo prorsus exstiterant obligati. 22. Adiecit preterea in litteris antedictis, quod de negotio Lombardiae in ipsum precise, et sine adiectione temporis et condicione aliqua, nullo iure et honore Imperii reseruatis, compromittere deberemus: per quod uel nos in perpetuum a iuris nostri cuiuslibet prosecutione suspenderet, uel ius et honorem Imperii libere suffocaret. 23. Quod cum nobis, nec nostrorum consilia principum, nec preteritorum dispendiorum memoria suaderent, ad alias artes postmodum se conuertit, mittens nobis obuiam, in uestimentis albis lupum rapacem, episcopum Penestrinum, per quem apud nos litteris Apostolicis de uita sanctissima commendatum, Placentiam nobis subditam et nostris amicam ad Mediolanensis factionis periuria reuocauit; per ipsum firmiter estimans, sic uniuersaliter et in totum fideles nostros euertere, ut processus nostros in Ytaliae partibus eneruaret. 24. Qua spe, faciente diuina clementia, quae suum tuetur Imperium, omnino frustratus, clamantibus apud eum rebellium nostrorum incendiis, depopulationibus rerum et stragibus occisorum, quae ipsum de data eis rebellionis secura fiducia, necnon de fide mentita, eo quod contra nos et Imperium ipsis assistere promisisset, publicis actionibus arguebant, quia iuxta petitiones eorum occasione predicta iuste nos excommunicare non poterat, impedimenta clandestina undique nostris processibus preparauit, litteras et legatos per Imperium et ubique per orbem, ut quoscumque a fide et deuotione nostra seduceret, destinando: non poterat, cum nostrorum fidelium fides et amicorum affectio conscientiam nostram latere non uellent. 25. Nolentes adhuc uinci in malo, sed in bono malum uincere cupientes, sollempnes nuntios nostros B., uenerabilem Panormitanum archiepiscopum, Florentinum et Regiensem episcopos, magistrum Thadeum de Suessa, magnae curiae nostrae iudicem, et R. Porcastrellum capellanum, dilectos fideles nostros, ad Sedem Apostolicam duximus destinandos. Quibus – oblata sibi per eos ex parte nostra deuotione omnimoda, et unione tractata contra hereticam prauitatem et pro ecclesiastica libertate, de reformandis Ecclesiae et Imperii iuribus diutius inter nos et Ecclesiam expectatis – summus pontifex, de presentium fratrum suorum consilio, legatione nostra in omnibus suis capitulis acceptata, per eosdem et archiepiscopum Messanensem, quem ad nos pro parte sua nuntium destinauit, excellenciae nostrae promisit, quod cessari mandaret ubique locorum ab impedimentis omnibus, quae se nostris processibus obiecisse coram fratribus suis et nuntiis nostris manifestissime fatebatur. 26. Cum qua responsione nuntiis nostris et suo ad nostram presenciam redeuntibus, priusquam per tres dietas a curia recessissent, eis omnino celatis in confusione ipsorum, G. de Monte Longo, quem prius ad nos nuntium miserat et contra nos postmodum ad euersionem Mantuanorum et aliorum nostrorum fidelium statuerat, in Lombardiam cum legationis officio plene misit, arbitrans, quod quanto magis sibi maior daretur auctoritas, tanto maiora nobis et nostris impedimenta pararet. 27. Preterea principibus nostris, prelatis Ytalicis et Germanis, nobiscum in curia nostra manentibus, litteras destinauit, detrimentum famae nostrae non modicam continentes, certis articulis interclusis et specialiter de grauaminibus, quae quibusdam ecclesiis Regni nostri dicebat illata; super quibus mandauit nos per eosdem principes ammoneri. Quorum articulorum omnium et responsionum nostrarum ad singula seriem nobis sub testimonio publico duximus conseruandam. 28. Quibus omnibus coram principibus et prelatis ac religiosis quampluribus quibuslibet aliis ordinate et sigillatim ostensis, quamquam de patris instabilitate confusos se filii reputarent, et de uerecundia capitis presentium rubor ora perfuderat, nichilominus tamen de eorum consilio predictos Panormitanum archiepiscopum et magistrum Thadeum de Suessa et alios excellenciae nostrae legatos, cum nuntiis ciuitatum nostrarum fidelium, ad Sedem Apostolicam duximus remittendos, per quos ad satisfactionem omnimodam, mora qualibet et occasione postpositis, obtulimus nos paratos. 29. Sed nec in hiis omnibus auersus est furor eius, quin dictus euangelizans pacem Christi uicarius, sed actor scismatis et erroris amicus, contra traditiones sanctorum patrum, audiens nuntios nostros portantes omnimoda nostrae deuotionis exempnia per dietam Vrbi uicinos, et metuens ne, superuenientibus ipsis uallo iustitiae, sine publico scandalo forte procedere non ualeret, ex prefestinantia nimia conceptum edidit abortiuum, nos supremum Christianorum principem, die Dominica palmarum, contra sollempnem morem sacrosanctae matris Ecclesiae et in cena Domini postmodum sententiam publicando, per quam, sicut per famam audiuimus, licet haec credere minime debeamus, contradicente saniori parte fratrum suorum, iniquo cardinalium Lombardorum consilio, excommunicationis uinculo dicitur astrinxisse, prepeditis nuntiis nostris per fautores et satellites suos, de patrimonio pauperum solidatos, qui iam applicuerant, ne ad allegandam innocentiam et iustitiam nostram, ac demum ad satisfactionem omnimodam offerendam, etiam ad cautelam, ad presentiam suam et aspectus publicos peruenirent. 30. Sed licet nos singulari quadam et publica notione propter nostram iustitiam et infamiam procedere malle merito debeamus, quam quod perperam et inordinate processerit, cum bullientem intrinsecus spiritum nisi forsan exterius uomuisset, suam nequitiam editurum fortassis, interius crepuisset, dolemus tamen, et ex corde turbamur, propter uerecundiam uniuersalis Ecclesiae matris nostrae, quam Dominus Iesus Christus sub specie Virginis gloriosae, in passionis testimonio, commendauit. Alias nobis per..., quem omnino nostrum iudicem non habemus, et ideo nobis nullam posse fieri iniuriam reputamus, utpote cum se prius inimicum capitalem, non iudicem nostrum, et opere fuerit professus et uerbo, rebelles et hostes Imperii publice confouendo, indignum preterea tanti cohercione principis et qualibet pontificalis officii dignitate seu auctoritate se reddidit, dum Mediolanensium ciuitatem, quae pro maxima parte, prout ex testimonio religiosorum et quamplurium fide dignorum asseritur, inhabitatur hereticis, contra nos et Imperium manifesto fauore tuetur, et R. de..., ciuitatis Mediolanensium Potestatem, dudum delatorem episcopi Florentini, uiri uitae probabilis et famae probatae, in plerisque capitulis super heretica prauitate conuictum, ob odium nostrum et Mediolanensium gratiam, non obmisit. 31. Illum preterea Christi habere uicarium et Petri successorem ac dispensatorem animarum fidelium indignum fatemur, non ob dignitatis iniuriam, sed ob personae defectum, qui dispensationes cum fratrum deliberatione maxima faciendas, in camera sua, more mercatoris cuiuslibet, in libra mercatur, existens ipse bullator et scriptor, ac forsitan etiam numerator. De quibus quasdam dispensationes insignes, quas preterire silentio non ualemus, per quas Sipham natam quondam... comestabuli regni Cipri, contra separationis sententiam super hoc per... episcopum latam et de non habitando simul prestito iuramento Baliano de Ybolino, et... sororem Iohannis de Cesarea Iacobo de..., qui prius sororem suam desponsauerat, proditoribus nostris, sibi gradu tertio contingentibus, inuicem concessit uxores, percepta non modica pecuniae quantitate: uerumptamen quod quantitati uel numero defuit, odii nostri qualitas compensauit. 32. Defectum itaque et preuaricationem ipsius in illo dolemus, quod contra nos nobiles et potentes Romanos sibi satellites et fautores acquirit, effusione pecuniae non contentus, ipsis castra et possessiones sanctis patribus fidelium deuotione donatas, Romanam Ecclesiam nostro patrocinio commendatam dilapidando, largitur. 33. Itaque non miretur uniuersalis Ecclesia, nec reges aut principes, et populi Christiani, si nos talis sententiam iudicis non ueremur, non in contemptum papalis officii, uel Apostolicae dignitatis, cui omnes orthodoxae fidei professores et nos specialius subesse fatemur, si personae preuaricationem arguimus, quae se solio tanti regiminis monstrauit indignam. 34. Et ut omnes primates nominis Christiani sanctum intentionis nostrae propositum et internae deuotionis zelum in nobis agnoscant, et quod non ex odii fomite, sed ex causa iustissima Romanus princeps contra Romanum antistitem commouetur, dum metuit, ne grex Dominicus sub tali pastore per deuia deducatur, ecce quod sacrosanctae Romanae Ecclesiae cardinales, per sanguinem Iesu Christi et sub attestatione diuini iudicii, per litteras nostras et nuntios obsecramus, ne generale Concilium prelatorum, et aliorum Christi fidelium debeant euocare. 35. Nec minus illa probabili ratione turbamur, quod iste rector Ecclesie, qui debet esse uirtutum quarumlibet et constantiae maximae uas electum, contra promissionem suam litteris suis de fratrum consciencia nobis factam, per quas in restaurandis Imperii iuribus non abesse, sed potius adesse promisit consilio, auxilio et fauore, preter personae nostrae blasphemiam, sic manifeste, sic nos aperte prosequitur, cum, licet sollicite reuoluamus, nullam occasionem inuenimus in nobis aut causam, propter quam iste inimicus homo debuisset contra nos tam acriter commoueri, nisi quod cum ipso contrahere de nepte sua desponsanda Henrico naturali filio nostro, tunc regi Turrium et Gallurae, magnificentia nostra incongruum credidit et reputauit indignum. 36. Vos ergo, reges et principes orbis terrae, non solum nobis, sed Ecclesiae, quae est congregatio fidelium omnium, condolete, cuius caput languidum, princeps eius quasi leo rugiens in medio, propheta eius uesanus, uir infidelis, sacerdos eius pollutus, sine iustitia faciens contra legem. Nobis tamen prae ceteris mundi principibus defectus talis summi pontificis est merito deplorandus, qui ueluti uiciniores et propinquiores affectione precipua ipsius honores gerimus et onera supportamus. Sed nec illud obmittimus, quin serenitatem uestram affectuose rogemus, ut contumeliam nostram ad uestram iniuriam reuocetis: ad domum uestram cum aqua currite, cum ignis accenditur in uicinis. 37. Causam motus pontificalis attendite, et cur haec in fauorem nostrorum rebellium procurantur: quae causa, licet ad presens expressa non fuerit, procul dubio tamen subest. Similia uobis et uestris imminere pericula timeatis: facilis enim aliorum regum et principum humiliatio creditur, si Cesaris Romani potentia, quae prima iacula sustinet, conteratur. 38. Haec est causa namque pro uero, uidelicet de Lombardis, quae cor papae pungebat intrinsecus, licet ipsam foras educere propter uestrum et audientium scandalum non auderet, pro qua nobis etiam per specialem nuntium suum fide dignum, cuius ad haec testimonium inuocamus, ore tenus et expresse promisit, quod si negotium Lombardorum in eius manibus poneremus, nedum quid in aliquo magnificentiam nostram offenderet, uerum etiam totius orbis decimas, Terrae Sanctae necessitatibus deputatas, nostris usibus applicaret. 39. Nec est mirum: instantibus sibi Lombardorum aculeis pungebatur, quibus, prout aliquorum prelatorum confessione recepimus, de assistendo eis contra nos et Imperium corporale prestitit iuramentum, cum eos, peregrinantibus nobis in partibus Syriae pro seruitio Iesu Christi, transmisit in Regnum. Sed cum turpis fuerit ista promissio, fidem frangere licite poterat, et editum uariare decretum. 40. In quorum fauorem rem auditu horribilem et discretione qualibet ac ratione carentem facere minime formidauit. Cum enim per Pergamensem, Brixiensem et Cumanum episcopos, et alios prelatos, nos faceret ammoneri, quod uel satisfactionem Lombardorum per ipsum deberemus accipere, uel treugas pro Terrae Sanctae subsidio per quadriennium, ut supra diximus, indictas obseruare Lombardis, cum ab indictarum treugarum tempore iam quinquennium excessisset, nobis – quod rem tanti consilii ad deliberationem nostrorum fidelium modico temporis spatio seruassemus, monitoribus ipsis ad probationes legati predicti G. de Monte Longo uidelicet, qui apud Mediolanenses interim morabatur – indutias approbantibus supradictas, prout haec omnia prelatorum prefatorum testimonio liquido comprobantur, medio tempore, nec uoluntatis nostrae iudicio, nec fidelium nostrorum consiliis expectatis, conceptum uirus euomuit contra nos, prout aliquorum relatio retulit ad depositionis sententiam procedendo. 41. Ha Deus! Ha crudelissime pater et pontifex, qui ut seruum redimeres, filium perdidisti! 42. Propter quod uestram et omnium potentium manus nobis exigimus adiutrices, non quod ad propulsationem talis iniuriae nobis nostra non sufficiant munimenta, sed ut totus mundus agnoscat, quod honor omnium tangitur, quicumque de corpore secularium offendatur.

notes alpha

    notes int