1. Etsi tam iusta quam uehemens causa doloris et motus fuerit in nobis,
cum ad presentiam nostram frater S. a uenerabili patre patriarcha Antiocheno,
dilecto amico nostro, presentium baiulus litterarum accessit, ipsum
tamen infeste uidere nequiuimus, qui mittentem affectione quadam diligimus
singulari.
2. Verum etiam tunc temporis cordis nostri neruum pertingerat rumor
infestus et subitae nuntius tempestatis, qui Coheminorum pestem ab originalibus
sedibus Tartarea clade depulsam, uelut molem ingentem per abrupta
montium et decliuium fulminis ictibus deuolutam, in Sanctam Ciuitatem
irruisse crudeliter nuntiauit.
3. Quae forte desolationis suae tempore, habitatore
continuo solita defensari, cateruatim undique concurrentibus populis
colebatur, dederatque cursui famosi tamen loci longis retro temporibus a
Christicolis maxime desiderata securitas, et sinistris auspiciis diebus illis
obtenta quarumdam occasione treugarum, quas soldanus Damasci
et Nathasar,
soldanus Craci, qui prius hostes et aduersarii fuerant, concordiam
inuicem facientes, ipsam cum Christianis ea condicione fecerunt, quod,
tota regni Hierosolimitani terra, quam Christiani possederant trans Iordanem,
retentis sibi uillis et montanis aliquibus, restituta, Christiani soldanis
eisdem in expugnatione
soldani Babiloniae deberent assistere toto posse.
4. Qua confederatione tamquam in sui perniciem inita, soldanus accinctus
predictam gentem Barbaricam Coheminorum per deserta uagantem, et uelut
feram in saltibus ante uenabulum fugientem, ad suae defensionis auxilium
conuocauit: qui sibi reputantes oblatum presidium potius quam petitum, ad
designata loca subito, non minus taciti quam celeres, peruenerunt, ut inuisos
hostes aduenisse maturius nostrorum uigilantia nouerit, quam uenturos.
5. Sicque factum est, ut, Christianorum exercitu cum soldanis predictis
in guerram soldani Babiloniae
apud Gazaram commorante, patriarcha Hierosolimitanus
de partibus Cismarinis ad partes illas athleta nouus accessit.
6. Quo superueniente, perfidae gentis metu in ciuitate Hierosolimitana una cum
magistris domorum Hospitalis et Militiae Templi et uniuersis habitatoribus
ciuitatis eiusdem, tamquam de humano presidio desperatis, noctis silentio
salubriter procedentibus uersus Ioppem; emenso iam fere medietatis itineris
spatio, ad cuiusdam uanae seu potius callidae procuratae uocis auditum,
quae, Coheminorum natione deuicta, securum peregrinis et ciuibus reditum
promittebat, omnes regionis et incolatus affectione seducti confestim ad
uictimam potius quam ad patriam redierunt.
7. Nondum eisdem infra septa
domorum respirantibus a labore, priusquam fere sarcinulas suas et itineris
impedimenta deponerent, ecce, quod multitudo generis hostilis, quam dinumerare
nemo poterat, uniuersam terrae faciem occupans, sic improuiso sic
subito continuatis impugnatorum agminibus circumdedit ciuitatem, ut nec in
defensione presidium nec in fuga consilium obsessis fidei nostrae pugilibus
laxaretur.
8. Ambigentibus autem eis, cuiusmodi mortis genus eligerent ex
predictis, tandem etsi nulla uia securior, saltem uisa uia est dilatior, ut per
fugae remedium aliquos a persequentium oculis cauernae montis imminentis
absconderent, et noctis circuitu aliqui manus occidentium et fessas euaderent,
uel ut saltem unum ex omnibus de tantae cladis et periculi nuntium
reseruarent.
9. Non defuit tamen inter tot aduenarum hostium milia ductor
et cognitor uiarum indigena, qui sufficientes insidiantium turmas, uelut per
siluarum angustias uenatores, per ineuitabilia loca disposuit: in quorum
manus quanto celerius fugerent, tanto rapidius caderent fugientes.
10. Sed fefellit, o proh dolor, euentus rei miserandae consilium: quia
tamquam in rete paratum auibus, sic omnes septem milia fere hominum in
gladium incidissent, ut, testantibus sanguinis occisorum per ualles montium
sic profluentis aquae decursibus, nulla prorsus extitit pugna, sed cedes!
11. Infantes autem et uirgines in Vrbe Beata inuentos secum nequiter adduxerunt;
senes, infirmos et debiles ac moniales, ad fugae laborem inhabiles, in
urbe relictos, in ipsorum, quin potius in ipsius Dei nostri conspectu, sepulchro
Domini uiolato, quod fuerat fidei Christianae uisibile nutrimentum,
miserabiliter occiderunt!
12. Post haec, ad reconciliationem tanti discidii et totius rei publicae ac
fidei Christianae uindictam, armauit, ut dicitur, omnes Orientalis plagae
Christicolas: utinam prouida sicut prompta religio soldanorum Damasci
et Craci, consortio, quod tamen iusto timore non caret, accincto.
13. De
quorum euentu uelit Altissimus, pro cuius causa certatur, quod precurrentis
famae pernicies subsequentis rei prosperitate uincatur; anima tamen nostra,
propter preteritorum casuum et futurorum euentuum metum in amaritudine
posita, boni nuntii uerbum de terra longiqua sitienter expectat: eo quod
magis anxiamur in spiritu, quo iustiori dolore torquemur in mente, uelut
qui scimus haec potius contigisse culpa quam facto.
14. Dudum etenim uiro spectabili
comite Cornubiae, dilecto sororio nostro,
cum honorabili comitiua nobilium Transalpina, in Vltramarinis partibus
uices agente nostras, de consilio magistrorum Hospitalis et Sanctae Mariae
Theutonicorum et totius Christianorum exercitus pro parte nostra, qui iura
dilecti filii nostri Corradi, in Romanorum regem electi, semper Augusti, et
regni Hierosolimitani heredis tuebatur et, eiusdem regis et regni moderamine
fungebatur, cum soldano Babiloniae supradicto treugas fideliter et
prudenter iniuit.
15. Quas magister domus Militiae Templi cum ceteris terrae
nobilibus indigenis et ciuibus Acconensibus ad speciale nostrae celsitudinis
odium, non ad commune bonum habendo respectum, acceptare nullatenus
uoluerunt: quin potius, more disparium aurigarum in diuersas hinc inde
partes detrahendo uehiculum, tandem, prout eventus rerum edocuit, in
precipitium deuium uectores et sarcinam deduxerunt!
16. Haec uos latere non credimus, fuisse precipuam immo solam originem
morbi presentis et causam, quae soldanum Babiloniae continuis etiam
postmodum iniuriis lacessitum, ad querenda remota suffragia et desperanda
coegit.
17. Haec quandoque Cismarinorum nobilium animos a deuotione
seducunt, qui diuinitus inspirati ad reliquiarum illius terrae salutem, uotis ardentibus,
aspirabant: qui quamquam res et personas exponerent pro presidio
predictis, propterea tamen ab ipsis iniuriari indignum estimant, et reputant
indecorum, dum ipsorum conuentiones et treugae delusoriae reputantur.
18. Propter quod istud quam primum ad sollicitudinem nostram gerentem
curam negotii Transmarini peruenit, peruigili semper et continua meditatione
pensauimus, qualiter cum terrae primatibus, licet nobis et nostrae
fidei uel propter perfectae discordiam inimicitiae palliatae uel cuiusdam
amicitiae, federa traheremus: et potissime cum soldano
Babiloniae, qui, terrae
discidio pena maior et huiusmodi locorum habilitate uicinior habebatur.
19. Ad hoc nos nullius familiaritatis intrinseca prouocauit affectio, sed cauta
prouisio, ne desperare predictos necessario cogeremus, et ne particularia
metuendo discidia, suas conflare potentias cogerentur in unum, priusquam,
temporis habilitate captata uel pacatis Ytaliae partibus, inter nos et Ecclesiam
unione secuta, quam teste supremo iudice semper ambiuimus, quam hostis
humani generis nostri et discriminis auidus subtiliter hactenus impediuit,
unanimibus uotis et uotiuis presidiis uacare possemus.
20. Igitur uestra circumspectio non miretur, si Romanum principem et
Hierosolimitanum ad iracundiam uehementem tam sinistri casus infesta relatio
rei quadam indignitate commouit.
21. Nobis et ceteris terrae principibus
ecclesiasticis et mundanis in Cismarinis deliciis existentibus, barbarorum
nequitia fides nostra deprimitur: crudelitatibus hostium fidelium reliquiae
trucidantur; peruersorum iniuriis pulchritudo Templi Dominici deturpatur;
illic pro fide nostra seruanda confligitur, et a uincentibus palma uictoriae et
a cadentibus corona martyrii hylariter expectatur iustitiae: nobis Bella geri
placuit, nullos habitura triumphos!
22. Ideoque quantumlibet essemus iusta
turbatione commoti, per predictum fratrem S., nuntium eiusdem patriarchae,
quem tam Cismarini quam Transmarini discriminum radix et causa non
latent, et quem uelut preclarum membrum Ecclesiae nulla labes suspicionis
aspergit, certam et acceptabilem formam pacis accipere credebamus; quam,
saluis nostris et Imperii nostri iuribus, quae minorare sacrilegium credimus,
tolerare possemus: per quam etiam, licet uulneratum, uniuersalis negotii
commodum uix amodo tempestiuum accipiat, utile tamen et necessarium
forsitan reportabit.