Pavoni - Petrus de Vinea Liber I:it

date

1247 (ante 26 aprile)

author

Petrus de Vinea

title

Ep. I 4 (Ne per excogitatae malignitatis...)

summary

Federico II si rivolge al vicario imperiale, affinché persegua i sacerdoti che si rifiutano di somministrare i sacramenti e di celebrare la messa a causa della scomunica comminata all’imperatore, infliggendo loro la pena della confisca dei beni a favore dei sacerdoti fedeli; i predetti sacerdoti non potranno allontanarsi dalle città di residenza senza il permesso dell’autorità locale.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 101-103
  • Par. lat. 8563, c. 4r

teibody

Fridericus magistro iustitiario regni Syciliae, ut procedat contra clericos non celebrantes Missarum sollempnia tempore interdicti, et non transferant se de ciuitatem in ciuitate.

1. Ne per excogitatae malignitatis astutiam iste Romanae Sedis antistes, dum, factus nobis insidians, hiis quae Dei sunt longe sepositis, de prauitatis hereticae puteo conatur semper exhaurire suffragia, quibus euidentem nostrae causae iustitiam decoloret, effundens bibulis auribus fellitae conscientiae canones, quieti nostrorum fidelium uitam pariat inquietam, habita nuper diligenti prouisione, sanximus, quod quicumque clericus uel religiosus ad papale uel papalis legati mandatum publice forsan obmiserit Missarum sollempnia uel alia diuina officia celebrare et ecclesiastica sacramenta fidelibus propinare, de ciuitate uel loco, cuius incola reperitur, eiectus, suis bonis omnibus patrimonialibus et ecclesiasticis, ut penam de tanta temeritate tulisse se doleat, spolietur. Clericis uero mandato predicto parere uolentibus et in fide nostra feruentibus ecclesiasticis patrimonialibus applicandis, aut proximis ab intestato assignandis. 2. Statuimus etiam ut nulli religiosi de ciuitate in ciuitatem audeant se transferre, nisi Potestatis loci, de quo iter arripient, testimoniales litteras deferant, et alias sint moribus et uita laudabiles ac a nostris fidelibus non ignari. 3. Volentes igitur has nouas nostrae munificentiae sanctiones a nostris fidelibus inuiolabiliter obseruari tuae deuotioni precipimus, quatenus eas, per terras quaslibet tuae iurisdictioni traditas per te imperiali programmate publicatas, inter Statuta ciuitatis cuiuslibet, ut nulla sit in executione diuersitas, inextricabiliter iubeas inserendas et promittas nos infallibiliter seruaturos. 4. Huic etiam publicationi adicias, quod clericis omnibus nobis adherere uolentibus et mandata presentia deuote seruantibus inuiolata seruari uolumus omnia eorum priuilegia et ecclesiasticas libertates, nec ad pacem uel concordiam cum papa predicto se nostra serenitas inclinabit, nisi prius iidem clerici in plenam possessionem omnium bonorum et restitutionem ordinis et honoris, quibus per eumdem forsan priuati extiterint, integre reducantur.

notes alpha

    notes int